Salimbene de Adam: Cronica

Pag 666


curie ministerio, ille hostis diabolus, belua crudelis et fortis, in
medio captivus adducetur et cum suo toto corpore eternis gehenne
incendiis mancipabitur; ibique inauditum erit spectaculum,
quando hec immanissima belua electorum oculis ostendetur».
Ostenditur hic quod ydolatria sit detestanda.
Non miror si gentes que ignorant Deum secuntur ydolatriam,
quia instructores non habent. Sed valde mirandum fuit quomodo
Iudaicus populus potuit post ydola declinare, cum Dominus
dixerit ei, Exo. XX: Vos audistis quod de celo locutus sim vobis:
Non facietis mecum deos argenteos nec deos aureos facietis vobis.
Certe sola epistola Ieremie debebat Iudeis sufficere ad ydolatriam
evitandam. Insuper habebant legem Mosaicam et omnium prophetarum
Scripturas, et nichilominus ydolatriam sunt secuti. Et ideo
sunt inexcusabiles, quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum
glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus
suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes enim
se esse sapientes stulti facti sunt, et mutaverunt gloriam incorruptibilis
Dei in similitudinem ymaginis corruptibilis hominis et
volucrum et quadrupedum et serpentium. Propter quod tradidit
illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis
afficiant corpora sua in semet ipsis. Qui commutaverunt veritatem
Dei in mendatium et coluerunt et servierunt creature potius
quam creatori, qui est benedictus in secula. Amen. Quocirca
non sunt digni qui huiusmodi sunt ut cum eo in celo habitent,
iuxta illud Apoc. ultimo: Foris canes et venefici et impudici et
homicide et ydolis servientes, et omnis qui amat et facit mendatium.
De hereticis agitur hic similiter, quomodo potuerant errare, cum filius Dei
ita aperte in Evangelio sit locutus.
Supra modum autem est mirandum quomodo in Novo Testamento
heretici esse potuerunt, cum Dominus dicat, Exo. XXII:

Torna all'inizio