Salimbene de Adam: Cronica

Pag 301


extra Ravennam ecclesiam Sancte Marie Rotunde, que uno lapide
cooperitur; et fuit ibi sepultus in archa de porphyritico lapide,
que usque in hodiernum diem ostenditur ibi vacua, quia beatus
Gregorius papa, quando venit Ravennam, fecit eum inde extrahi
et in sterquilinium et in foveam prohici. Et hoc fecit fieri propter
IIII. Primo, quia, quamvis Christianus fuerit, tamen Arrianus.
Secundo, quia multa mala catholicis fecit. Tertio, quia tres
magnos viros interfecit, scilicet Boetium, Symacchum et Iohannem
papam. Quarto, quia in olla Vulcani a demonibus fuit sepultus,
sicut in quarto libro Dialogorum beatus Gregorius dicit.
Quarto, Longobardi occuppaverunt et destruxerunt Ytaliam,
sicut Paulus hystoriographus eorum in primo libro Ystorie eorum
narrat hoc modo:
A Germania sepe innumerabiles captivorum turme abducte meridianis
populis pretio distrahuntur. Multe quoque ex ea, pro eo quod
tantos mortalium germinat quantos alere vix sufficit, sepe gentes egresse
sunt, que nichilominus et partes Asye, sed maxime sibi contiguam Europam
afflixerunt. Testantur hoc ubique urbes erute per totam Illiricum
Galliamque, sed maxime misere Ytalie, que pene omnium illarum
gentium est experta sevitiam. Gothi siquidem Vandalique, Rugi, Heruli
atque Turcilingi nec non etiam et alie feroces et barbare nationes e
Germania prodierunt. Pari etiam modo et Vinnilorum, hoc est Longobardorum,
gens, que postea in Ytalia feliciter regnavit, a Germanorum
populis originem ducens, licet et alie cause egressionis eorum asseverentur,
et ab insula que Scandinavia dicitur adventavit. Cuius insule etiam
Plinius Secundus in libris quos de natura rerum composuit mentionem
facit.
Hucusque Paulus.
Quinto et ultimo (et utinam ultimo!), Tattari venire disponunt
et Ytaliam occupare, prout retulit frater Iohannes de Plano
Carpi, qui cum magno domino Tattarorum familiariter fuit locutus.
Est autem Planum Carpi in Perusino districto.

Torna all'inizio