solidos triginta, pro restaurandum aliquis ex vestro monasterio, et
quod tu Iohannes abbas a nos recepisti, et in presencia de tres
et idoneos homines de territorio Marsicano, oc sunt nomina illorum:
Donnelli, filius quondam Guinimari; et Trasmundu, filius
quondam Temmari;et Bernardus, filius de supradictu, in illorum
presencia ipsa mobilia a nos recepisti, et in ac conveniencia interfuerunt,
sicut in edicti continet pagina, pro eo vero tinore et
conveniencia peticionem nostram denegare noluisti, set libenti animo,
ex propria tua bona voluntate et per consensu de ordinatis monachis
dedisti, et exaudisti nobis Azconi, et Dodoni, Alberti et Bernardi vel
ad nostris heredibus, per scriptum conveniencie, usque in completi
viginti et novem annis, oc est de res iuris proprietatis predicti
vestri monasterii in territorio Marsicano, qui est de ipsa cella vocabulo
Sancti Petri, que in monasterio <vestro> pertinet: oc sunt
ipse rebus in Bezzano, et in Apinianici, et in campo de Papule,
et in Bernianu, et per omni vocabula, in montibus et in planis,
et est una pecia de terra vestri monasterii in Melonie, in campu
de Azzanu, que abet finis: ab uno latu terra Martini; et de secundo
latu iusta terra Sancte Marie; a capu via; a pede secus rivulu de
ipse rebus, que infra iste predicte finis continet, vel designate loca,
que sunt vestri monasterii, dedisti nobis suprascripti ipse due parti,
et illa tercia parte per conveniencia data abetis Anirosi, filii Girardi
consortibus nostris; insuper dedisti nobis per scriptum conveniencie
de rebus iuris proprietatis predicti vestri <monasterii>, in
territorio Valvense, in locus ubi Cozzanu vocatur, ipse rebus fine
abentes: fine flumen Frigidu; et fine Aqua Viva; et fine Alezze;
|
|