Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 573


quem reputas bonum facere iudicem? Respondit: qui adulationibus
non movetur, et quem mali causatores non evertunt, et qui
non decipitur etiam a discretis. Et dixit alter: scandalizatores
peiores sunt latronibus, nam latrones privant peccuniam, scandalizatores
amorem. Et dixit alter: honor quicumque sapientia
non firmatur, in dedecus convertetur. Et dixit [alter]: inquirere
concupiscencias affert laborem. Et dixit alter: cum aspide
surda melius est conversari quam cum muliere maligna. Et dixit
alter: non aperias inimiciciam tuam inimico tuo quia, si sensatus
est, timere oportet ingenia sua, et suam maliciam si ignarus.
Et dixit alter: si alicui predicaveris peccatori, sis mansuetus
eidem ne cum eo altercari contingat. Et quidam sapiens quendam
audivit virum dicentem: quadraginta sunt anni quod sapienciam
acquisivi. Cui sapiens: et ego vidi quendam annis quadraginta
mercantem, et adhuc unius diei non obtinet oportuna. Et dixit
alter: liberalior mundi homo est qui pro multo reputat quod conceditur
eidem, et pro minimo quod concedit et ut quicumque,
sit dives vel pauper, ipse eius quod habet reputat
se contentum. Et dixit alter: honora faciem tuam, et non dehonores
in petendo aliquid quo honore nudata reddatur. Et
dixit alter: quemadmodum urina ferrum corrodit et destruit, sic
invidie invidum, nec cui invidetur offendit. Et dixit: parcissimus
hominum est qui, quod denegatur ei, plus impetit. Et dixit
alter: discrecior inter homines est qui pocius in se prospicit
quam pro se ipso. Et dixit alter: sicut carta iam scripta
scribi non potest amplius, nisi prima scriptura deleta, sic res

Torna all'inizio