Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 275


Sed ex condicto et deliberato inter duces
exercitus, majorem partem populi romani commeat,
eis data licentia, iis dumtaxat retentis,
qui magis videbantur sub gebellinicae devotionis
zelo fervere de magnatibus Urbis. Ii secuti sunt
usque ad ultima facta casualia Corradinum. Petrus
Romani praedictus, qui pridie regi Karolo
adhaerebat, nunc vero, opportunitate captata magnae
et apparentis potentiae Corradini, quae
videbatur usquequaque perpetuo valitura, occasionaliter
mutato proposito, ac rupto fidelitatis
foedere, quo se regi conjunxerat praelibato, ad
devotionem fuerat Corradini conversus. Cum hoc
quidam Alkerucius de Sancto Eustachio, vir animosus
et valde pugnabilis, et Stephanus Alberti,
cujus animus nondum bellica fama claruerat,
et domnus Johannes Caporelle, vir senex, qui jam
armis cedere poterat et debebat, domnus Neapoleon
filius domni Jacobi Neapoleonis, domnus
Ricardellus de Aniballensibus, et quidam Petrus
natus domni Johannis Arloti, multique alii
milites, et equites, cum eisdem voluntarie contra
regem festinant in regnum, quasi duces et rectores
romuleae multitudinis popularis. Catervis
igitur gentium diversarum nationum cum Corradino
convenientibus in Aprutio, exercitus totus
hujusmodi castrametati sunt per loca districtus
Allae; ibique de prope rex praedictus cum
exercitu substitit Gallicorum, habens secum Provinciales
innumeros, regnicolas etiam aliquos
et Romanos. Quidam enim miles strenuus de
filiis Ursi, Bartholamaeus nomine, ac Anibaldus,
qui dicitur Marchio, vir amabilis et studens
prae ceteris illis de sua progenie bonitati,
regium animose sequebantur exercitum et juvabant.
Sicque, prae multitudine hominum, quae
dinumerari non poterat, continuus et validus in
castris clamor aderat hinc inde, qui adeo per
cymbalorum tinnitum, et sonitum tymbanorum,
tubarumque clangorem invalescere denuo nitebantur,
quod voces hominum non patiebantur
discerni. Sed omnes omnium voces in aëris suscepta
coelo nova quadam mutatione in extraneum
sonum conflati non solum omnes, sed
et creaturas coelestes velut grandia tonitrua reverberationibus
inculcatis poterant commovere.
Sane utrinque magna erat aviditas confligendi,
et tanta quippe, quod modo milites, modo pedites
manualiter singulari concertatione se jungunt,
et, ut ita loquar, frequenter palocticia faciunt
singulariter et confligunt; quodque quanto
magis alter alterum invadendo tentabat, tanto
plus crescebat audacia, magisque nitebatur
pugnandi voluntas procliva fervescere, et acui
animositas alternatim.
Cap. IX
Karoli atque Corradini exercitus ordo
ac dispositio.
Constituit igitur rex Karolus, non sine magna
bellicae sagacitatis experientia, tres militum

Torna all'inizio