Salimbene de Adam: Cronica

Pag 317


magnam curialitatem et habet valde pro malo, si quis aliter
fecerit quam ipse docuit verbo et monstravit exemplo. Et tamen
facit contra Scripturam que dicit, Hester I: Vinum quoque, ut
magnificentia regia dignum erat, abundans et precipuum ponebatur,
nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum
. Item alia Scriptura dicit,
Eccli. XXXI: Diligentes in vino noli provocare; multos enim exterminavit
vinum
. Et prosequitur de sobrietate bibendi usque ad
finem capituli. Parcendum tamen est Anglicis, si libenter bibunt
bonum vinum quando possunt, quia parum habent de vino in
patria sua. Minus parcendum est Gallicis, quia plus abundant,
nisi forte dicatur: «Durum est assueta relinquere». Nota quod
in versibus ita habetur:
Det vobis piscem Normandia terra marinum,
Anglia frumentum, lac Scocia, Francia vinum,
silva feras, aer volucres, armenta butyrum,
ortus delitias, nemus umbram, stagna papirum.
De hac materia satis sit dictum.
De maioritate et parvitate dierum in Francia.
Notandum quod in Francia, ut vidi oculis meis, maiores sunt
dies in consimilibus mensibus quam in partibus ytalicis, ut in
Maio hic et ibi, et in yeme hic et ibi minores.
De sancto Lodoyco rege Francie et de primo eius passagio, quia bis
transfretavit.
De Lodoyco rege Francie, qui interfuit capitulo provinciali fratrum Minorum
Senonis celebrato.

Revertamur iam nunc ad cursum nostrum, ut de rege Francie
prosequamur. Igitur, anno Domini millesimo CCXLVIII,
circa festum Pentecostes sive post, ab Altisiodoro ad conventum

Torna all'inizio