est, quod ad «sedem» specialius pertinere prediximus, ubi et si de sexto
adiungitur, nulla ob hoc additur difficultas.
Nunc igitur ad ordinem redeamus. Primus ordo ecclesie pastorum est, primus,
inquam, tempore et dignitate. Primus tempore, non quia statim inchoatus
mox desiit, ut secundus inciperet, sed primus, quia primus incepit. Incepit autem
a Christo et in Christo a Petro. Ipse enim post Christum omnium est princeps
pastorum, cuius dignitatem ordinis esse primam non necesse est verbis probare,
cum catholicus non sit habendus, qui contendat christianum hominem pontifici
Romano non esse subiectum quanticunque sit generis vel virtutis.
Quod si primus ordo pastorum est tum dignitate tum tempore, nequaquam
voluntate simplici factum esse credatur, quod prima parte libri de pastoribus
agitur, sed poscente iudicio rationis. Quia vero pastores pro se pastores non sunt,
sed pro ecclesiis sibi commissis, iunguntur in hac parte pastoribus subiectorum
plebes, hoc est ecclesie, in quibus universitas designatur fidelium, secundum
quod superius, cum de septem tribubus mentio facta esset, digessimus.
Quare autem septenario numero comprehenditur ordo pastorum? Ideo scilicet
quia septem sunt tempora septem ordinibus propria et in hiis septem temporibus
pastores esse non desierunt. Quod igitur tempus pastoribus proprium
dictum est, tempus primum, quod martyribus secundum, quod doctoribus tertium,
quod virginibus quartum, quod monachis quintum. Porro in sexto loco
conversi et coniugati accipiendi sunt, quorum tamen institutio ab ordine monachorum
descendit. Primo itaque tempore fuerunt omnes ordines isti, ut ita dixerim,
in domo pastorum, secundo in domo martyrum, tertio in domo doctorum,
quarto in domo virginum, quinto in domo monachorum, sexto in domo conversorum
et coniugatorum, qui duo sexto loco pene simul novissime claruerunt.
Que cum ita se habeant, modo considerare libet, quid fuerit proprium unicuique
et qualiter omnes per singulos communicant singulis. Proprium fuit apostolorum
evacuare litteram, ut statuerent spiritum; proprium martyrum evacuare
ydolatriam, ut statuerent culturam unius dei; proprium doctorum debellare hereses,
ut Christi statuerent veritatem; proprium est contemplantium evacuare
mundi luxuriam, ut gaudia comprehendant celorum; proprium est monachorum
|
|