5.A rebus quae scribuntur metra uocabulum trahunt,  
ut eroicum dicitur, quo uirorum fortium res et facta narrantur. 
Nam eroes appellantur uiri quasi aerei et celo digni  
propter fortitudinem et sapientiam. Quod metrum actoritate  
cetera metra praecellit; unum ex omnibus tam maximis  
quam paruis operibus aptum, suauitatis et dulcedinis aeque  
cappax. Quod propter notandas eroum res eroicum dicitur, 
unde Oratius:  Res gestae regumque ducumque et tristia bella.  
Quo scribi possent numero monstrauit Homerus, qui  
praedicto metro scripsit, constatque praedictis tribus pedibus. 
6.  De eroico.  Hoc primum Moyses Deutero < no > mium  
cecinisse probatur. Vnde apparet apud Hebraeos studium 
carminum fuisse priusquam apud gentiles; siquidem et Iob  
Moysi temporibus adaequatus est metro, dactilo spondeoque  
decurrit. Et sicut quidam sapiens ait:  Psalterium lirici composuere  
pedes; unde probatur quoniam metrica uis sacris  
non est incognita libris.  
7.  De eligiaco.  Eligiacum interpretatur carmen miseriae 
ideo, quod eius modulatio conueniat miseris. Antiqui enim 
ephitaphia et miserias hoc metro scribebant; iuniores uero 
de ludis et miseriis eo scripserunt, ut Ouidius et quidam alii. 
Si quis tamen recte considerat, non eos super hoc reprehendi < t > , 
quoniam omnis amor talis miseria est. Constat autem 
tribus pedibus assignatis, sed uersu[m] exametro et 
pentametro. 
8.  <De> diuersitate uersuum.   Versus alii dicuntur consonantes,  
alii leonini. 
9.  De consonantibus uersibus.  Consonantes dicuntur qui 
in principio tertii pedis et in fine ultimi aliquam consonantiam 
tenent, ut est illud:  Aethiopum terras iam f eruida torruit 
aestas.  In hoc etenim uersu, sicut praediximus, in principio 
tertii et in fine ultimi as consonat.
  |  
  
  
660 
  
  
  
  
665 
  
  
  
  
670 
  
  
  
  
675 
  
  
  
  
680 
  
  
  
  
685 
  
  
  
 
  |