Et ideo alii dicunt, quod tam in dictis quam in factis contingit aliqua esse indifferentia,
quae nec bona nec mala sunt; sicut illa quae non ordinantur ad impletionem
praeceptorum Dei, ut sic propter Deum fiant, nec etiam divinis contrariantur
praeceptis, sive sint in dictis sive in factis; ut si aliquis alicui loquatur
ex quadam civili amicitia, vel etiam aliquod opus amicabile ad ipsum exerceat.
Sed haec non videtur esse instantia: quia actus virtutis politicae non est indifferens,
sed de se bonus est, et si sit gratia informatus, erit meritorius. Non est
autem accipere aliquid in quod ordinatur humanus actus, quod vel secundum
virtutem politicam rectum non sit, vel etiam rectitudini adversum: quia non
potest esse aliquis actus procedens ab aliquo deliberante sine intentione finis,
ut in 2 Metaph. dicitur. Finis autem ille est bonum conveniens
homini vel secundum animam vel secundum corpus, vel secundum etiam res
exteriores, quae ad utrumque ordinantur; et hoc quidem bonum nisi sit contrarium
illi bono quod est hominis bonum secundum rationem, rectitudinem virtutis
civilis habet: quia virtus civilis dirigit in omnibus quae sunt corporis, et
etiam quae propter corpus quaeruntur; unde si his aliquis mediocriter utatur,
erit usus rectus; si autem secundum abundantiam vel defectum, erit usus vitiosus
virtuti oppositus.
Et ideo aliter secundum alios dicendum est, quod nullus actus a voluntate deliberata
progrediens potest esse qui non sit bonus vel malus, non tantum secundum
theologum, sed etiam secundum moralem philosophum; et ulterius non
potest esse aliquis actus a deliberata voluntate procedens in habente
gratiam qui non sit meritorius; sed tamen, in non habente gratiam potest esse
aliquis actus deliberatus qui nec meritorius nec demeritorius est; tamen est
bonus vel malus. Cuius ratio est, quia malum, inquantum malum, non opponitur
bono, nisi sicut privatio habitui: sed oppositio contrarietatis est ex hoc quod
illud ens supra quod fundatur talis privatio, non compatitur secum aliquod
bonum quod est simpliciter bonum; sicut immoderata delectatio in cibis non
compatitur secum bonum sobrietatis, quod est simpliciter bonum; et ideo illa
immoderata delectatio adiungitur cum privatione boni, et sic mala dicitur. Si
ergo in actionibus invenitur medium inter bonum et malum, hoc non erit nisi
inquantum bonum et malum sunt contraria, vel inquantum malum est privatio
boni. Non autem inquantum sunt contraria, potest in eis esse medium quod sit
neque bonum neque malum. Dicuntur enim contraria, secundum quod in utroque
aliquid positive consideratur; ex quo non potest sumi ratio mali; unde
propter hoc quod medium distat ab extremis, inquantum aliquid positive ponit,
non efficitur distans a ratione boni et mali, ut possit dici neque bonum neque
malum; non enim ex eodem est in eis oppositio contrarietatis et distinctio boni
et mali; sed primum est ex parte positionis in utroque; secundum autem ex
parte privationis in malo, et positionis in bono. Si ergo sit medium inter bonum
et malum in actionibus, hoc non erit nisi secundum quod malum bono privative
opponitur. Sed in privative oppositis non invenitur medium nisi per hoc quod
|
|