Guizzardus Bononiensis: Recollecte super Poetria Magistri Gualfredi (accessus)

Pag 287


Incipiunt Recollecte super poetria Magistri Gualfredi.
Quoniam propter opinantes contrarium novitati, qui ob ornatum modum
loquendi sive stilo dictaminis subiacentem suspicantes rethoricam formaliter
edocere, «delphinum silvis appingit, fluctibus aprum», ego Guicciardus,
minimus donatorum minister ipsis deviantibus fore succurrendum, errore
sublato de medio propter differentiam inter Rethoricam, Dyaleticam, Poesim
et ornatum sermonem lucide assignandam, cum correptionis venia,
cogitavi, antequam presens opus exponerem sicut possum. Aiunt enim rethoricam
ipsam, secundum id quod est, differre a loyca, et secundum genus
distinctum ab ipsa in numero septem liberalium artium ponunt, quod evidens
apparet, propter eorum dicta, in antiquis codicibus gramaticorum et
sententiis, ut ibi septem sunt liberales artes. Nam ibi ponunt dyaleticam
pro loyca. Rursus sub ipsa Rethorica formaliter accepta ipsam scientiam
poetarum, que poesis nominatur, simul et ipsum ornatum sermonem, opus
dictatorie facultatis, ponentes, ipsam videntur penitus rethoricam ignorare.
Primum quidem reprobat philosophus, primo rethoricorum, dicens quod
ipsa rethorica est dyaletice assecutiva; quod potest probari et breviter declarari.
Quia quorumcumque est idem principium sub generis unitate, et inter
se differunt per formas essentiales, non debent inter se genere distingui.
Sed dyaletica et rethorica sunt huiusmodi. Ergo etc. Maior de se nota est.
Minor declaratur, quia sub arte probativa procedente ex probabili et contingenti,
ut subicitur et predicatur per formas essentialiter differentes, reponitur
dyaletica et rethorica; utraque enim probabiliter silogiçat,

Torna all'inizio