Tulium: «Et domi nuptias filius comparabat», id est disponebat. Quarto modo comparare, id est adornare, ut: "Ista mulier est bene comparata", id est adornata. Unde:
Comparat, acquirit, confert, disponit et ornat.
Item secundum Petrum Elie comparatio videtur sumi quatuor modis. Primo modo comparatio, id est comparativis actio. Secundo modo comparatio idem est quod rerum comparatarum passio. Tertio modo sumpta comuniter comparatio, idem est quod collatio rei ad rem respectu alicuius proprietatis accidentalis. Et secundum hunc modum gradus comparationis sunt tres, scilicet positivus, comparativus et superlativus; qui ideo dicuntur gradus comparationis quia omnibus istius modi alique res possunt ad invicem comparari. Mediocris vero gradus nomen comune comparativi assumpsit ex eo quod comunicat cum inferiori et superiori gradu, ex eo quod excedit positivus in comparatione et exceditur a superlativo. Et ex hoc solvimus ista questio, quare potius dicantur gradus comparationis quam positionis vel superlationis. Qui gradus fuerunt tantum tres quia omnis comparatio aut fit per equalitatem aut per excessum intensionis vel remissionis. Si per equalitatem, habemus gradum positivum cum figuris requisitis, cuiusmodi sunt "tam", "quam", "sicut" et "ita" et nomina importantia equiparantiam, ut "par" et "similis" et pronomina reditiva, ut "talis" et "qualis", "tantus" et "quantus". Si vero fiat comparatio per excessum aut fit per excessum citra terminum, et sic habemus comparationem sive mediocrem gradum; aut in termino, et sic habemus superlativum respective positum. Quarto modo comparatio est collatio rei ad rem respectu alicuius forme accidentalis intense vel remisse citra terminum et hic est specialis modus de quo intendimus.
Circa secundum est sciendum quod comparatio specialiter sumpta de qua loquimur, a modernis ita diffinitur: comparatio est quidam modus signifficandi accidentalis respectivus attributus constructibili ad importandum aliquam formam accidentalem applicabilem pluribus secundum intensionem et remissionem in excessu citra terminum per modum ut altero concomitante vel consequente. Et per hoc quod dicitur "modus accidentalis" ostenditur quod non est essencialis alicuius partis; et per hoc quod dicitur "ad importandum aliquam formam accidentalem" excluduntur omnia substantiva, tam nomina quam pronomina que comparari non possunt, cum substantia, secundum philosophum,
|
|