Ad tertium dicendum, quod sicut anima in corpore quemdam effectum inducit
immediate in omnibus membris, ut esse, inquantum est forma corporis, alium
autem inducit in uno membro mediante alio, ut motum: ita etiam Deus in omnibus
ordinibus caelestis hierarchiae immediate inducit vitam naturae, gratiae et
gloriae; sed ad executionem officiorum divinorum movet eos ordinate, per primos
medios, et per medios ultimos: et ideo non ponitur natura vel gratia vel
gloria in definitione hierarchiae, sed scientia, velut dirigens actionem in divinis officiis.
Ad quartum dicendum, quod actio circa nos exercita, est propria ministrantium,
quae non ponitur in definitione hierarchiae; sed actio cognitionis, prout significat
transfusionem percepti luminis a Deo ex uno in alium, communis est
omnibus.
Ad quintum dicendum, quod Dionysius non intendit ordinare definitionem, sed
principia essentialia hierarchiae tangere: quorum aliquod est sicut materiale,
per modum generis se habens, scilicet ordo; alia vero sunt sicut formalia complentia
rationem hierarchiae per modum differentiae; quorum primum est ipsa
receptio divini luminis, quae in scientia importatur, quia scientia illa est secundum
receptionem divini luminis; et secundum est eius transfusio in alterum,
quam designat actio; et tertium est consecutio finis in Dei similitudinem; et sic
patet quod semper sequens est formale respectu praecedentis. Unde si debet
ordinate tradi definitio, potest sic dici, quod hierarchia est divinus ordo secundum
scientiam et actionem etc..
Ad sextum dicendum, quod secundum quosdam in divinis personis est quaedam
hierarchia, quam dicunt supercaelestem, quae attenditur secundum ordinem
naturae in personis divinis, quam assimilat hierarchia caelestis Angelorum et
subcaelestis hominum. Sed hoc non est conveniens, nec secundum intentionem
Dionysii: quia in divinis personis principatum ponere unius ad alterum, est
haereticum; aut quod Pater purget Filium, vel illuminet vel perficiat, vel quod
id quod Patris est, recipiatur in Filio inferiori modo: quae tamen requiruntur
ad rationem hierarchiae, secundum intentionem Dionysii et secundum vocabuli
significationem. Et ideo dicendum est aliter; scilicet quod, similat deiforme,
inquantum per lumen perceptum divinae claritati assimilatur, non quidem per
aequiparantiam, sed secundum suam proportionem: propter quod dicit:
«Quantum possibile est». Omnis etiam perfectio creaturae est similitudo divinae
bonitatis, licet quaedam sit expressior alia.
|
|