Salimbene de Adam: Cronica

Pag 855


Hestensis congregatos in plebe, et eadem hora supervenerunt
dominus Guido de Corigia et dominus Matheus, frater suus, qui
veniebant de Parma. Et statim fuerunt ad habendum consilium,
ut de pace tractarent. Et quia cogitationes consiliis roborantur,
iterum de nocte aliud fecerunt colloquium et consilium firmaverunt,
quod nullus de Carpensibus scivit preter archipresbiterum
plebis. Et summo diluculo nuntii marchionis Ferariam sunt reversi,
et dominus Guido et dominus Matheus iverunt Mutinam et
ceperunt de pace tractare. Post paucos vero dies iverunt Parmam
duo predicti fratres et rogaverunt potestatem et capitaneum
et totum consilium quod placeret eis quod de ista pace Mutinensium
se intromicterent, quia de eorum licentia facere eam volebant.
Et placuit potestati et capitaneo et toti consilio generali.
Tunc accepit dominus Guido a Parmensibus mutuo mille libras,
et dominus Matheus totidem a Reginis, ut darent stipendium
suum soldadheriis qui in Mutina erant et licentiarent eos, ut
postea cum maiori tranquillitate de pace tractarent. Et protelata
est ista pax per multos dies. Erat enim valde intricata.
Quod dominus Guido de Corigia dominum Burigardum multipliciter honoravit.
Et dominum Burigardum, quem in compedibus Mutinenses
habebant, et comitem Lesnardum cum aliquibus aliis miserunt
Regium, et XV diebus in compedibus fuerunt ibi detenti in
Regino palatio. Postea venit dominus Guido de Corigia et accepit
dominum Burigardum et duxit cum Corigiam, que est villa in
episcopatu Regino, et honoravit eum ibi. Postmodum duxit eum
ad Castrum Novum, quod est in episcopatu Parmensi, ubi habet
possessiones suas tam ipse quam frater suus dominus Matheus
de Corigia, et ibi similiter eum magnifice honoravit faciendo sibi
convivia et dando cibaria delicata. Et dixit dominus Burigardus
domino Guidoni: «Etiam si tradidero me ipsum servum tibi, non
ero condignus providentie tue». Et adiecit: «Liberastis me de
carcere Mutinensium, domine Guido, et eripuistis me de manibus
inimicorum meorum et insidiantium michi, qui querebant animam

Torna all'inizio