Salimbene de Adam: Cronica

Pag 849


publica strata; decurrit, et merces venduntur. Item, millesimo
supraposito, fecerunt duas turres in ripa fluminis Tari, ab utraque
ripa unam, ubi fluvius ingreditur Padum. Et posuerunt ibi catenam
ferream ab una turre ad aliam, ne quis possit ingredi vel
egredi cum mercibus absque Parmensium voluntate. Id ipsum
fecerunt in fluvio Lencie, ubi Lencia apud Ençanum ingreditur
Padum, et idem in egressu fluminis Parme apud Colurnium
sive Coparmulim.
De magna mortalitate hominum que in diversis partibus mundi fuit.
Item, millesimo supraposito, in villa Pupilii, que est in episcopatu
Parmensi, infra tres menses LXXX homines mortui sunt.
Nam ista est regula generalis sive argumentum probatum, ut
quotiens boum precedit mortalitas, totiens sequenti anno hominum
mortalitas subsequatur. Et eodem millesimo in urbe Romana
maxima fuit mortalitas et infirmitas, ita ut mitrati inter
abbates et episcopos a Pascha usque ad Assumptionem beate
Virginis sub papa Honorio quarto XXIIII morerentur.
De operibus Parmensium iterum dicitur hic.
Item, millesimo supraposito, statuerunt Parmenses quod pons
lapideus fieret super fluvium Tari, qui distat a Parma per miliaria
V, per stratam publicam, per quam itur ad Burgum Sancti Donini.
Et eodem millesimo fecerunt fieri unam turrim in castro
Grondule, quod habent in Alpibus prope Pontem Tremulum ad
miliaria tria.
Ut autem de operibus Parmensium melius explicemus, oportet
nos ad tempora anteriora reverti et dicere que iam diu facta
fuerunt, ante scilicet quam nati essemus.
Anno siquidem Dominice incarnationis MCXCVI Parmense
baptisterium fuit inceptum, et pater meus, ut ab ore eius audivi,
in fundamento eius lapides posuit in signum memorialis et bone

Torna all'inizio