Capitulum 17 -Monet Paupertas falsos religiosos.
"Et dicebam eis: "Non contradico, fratres, quod bonum hoc
non sit quod dicitis vos, sed videte, obsecro, vocationem vestram.
Nolite aspicere retro. Nolite de tecto descendere, tollere aliquid de
domo. Nolite de agro reverti retro, tollere vestimentum. Nolite
involvi negotiis secularibus. Nolite rursus implicari coinquinationibus
mundi et corruptionibus, quas fugistis per cognitionem Salvatoris.
Necesse est enim ut iis rursus implicati superentur fiantque
posteriora eorum deteriora prioribus, specie pietatis retrorsum
eundo ab eo quod illis traditum est sancto mandato"".
Capitulum 18 -Responsio eorum.
"Cumque omnibus ista proponerem, facta est dissensio inter
eos. Alii dicebant: "Quia bona est et bene dicit"; alii autem: "Non,
sed seducere nos vult, ut illam imitemur; misera est et omnes nos
secum miseros esse desiderat"".
Capitulum 19 -Paupertas loquitur de bonis religiosis.
"Non potuit emula mea expellere me de finibus eorum tempore
illo, quia multi adhuc inter eos magni fervoris magneque caritatis
viri erant in principio conversionis eorum, celum pulsantes clamoribus
et penetrantes orationum instantia, se ipsos excedentes in contemplatione,
contemnentes omnia que terrena erant. Tunc precepit
mihi Creator omnium et qui creavit me, dicens: "In Iacob inhabita
et in Israel hereditare et in electis meis mitte radices". Ego vero
hec omnia diligentissime faciebam. Cumque sic essem cum eis et viam
regiam incederemus pariter, habebant propter me claritatem ad turbas
et in conspectu potentium admirabiles erant; honorabantur ab
hominibus et sancti vocabantur ab eis. Ceperunt ipsi moleste ferre
|
1
5
10
15
20
25
|