Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 353

Tomus I


passi sumus miserias, et pressuras, scribere nostri
calami diutius laborarunt, quod jam
pergamenum et atramentum deficiunt,
et utinam quod tanta instantia profuisset. Sed
totiens, proh dolor!, venerunt incassum, quotiens
fuerunt literae destinatae: quia nec dominum
Casertanum, nec vos ad succurrendum
nobis cura sollicitat, ut videmus, scilicet
comedentes panem in saturitate, et super
ollas carnium residentes, solatiis intenditis et
quieti: et utinam quod pleno stomacho
de nostris jejuniis pensaretis. Excusatis autem
vos, quod vicini adventum principis expectatis,
ut nobis abundantius et tutius succurratis,
vestris viribus junctis suis. Sed timemus,
ne illius vulgaris proverbii locus adveniat,
et utinam non supersit: dum herba crescit
equus moritur, et dum fugans canis
mingit, fugiens lepus evasit. Dolemus autem
de praefato Comite, sed de vobis non minus,
qui ad consilium ejus adestis, quod
ea quae ad Imperii spectant honorem, sibi non
suggeritis ut debetis. Ad quid ergo venistis si
non succurritis provinciae, atque nobis [etiam
qui perimus?] laudabilius fuisset vobis in
Apulia, quam in Thuscia ducere in solatio dies
vestros. Sola enim ante adventum vestrum civitas
Viterbiensis fuerat ab Imperiali fide

Torna all'inizio