| Item. in predicta ecclesia. in medio chori ecclesie Golgatane est in
 pavimento unus lapis rotundus. qui est perforatus et dicitur. quod
 est in medio mundi comiter. sed quidam dicunt. quod est mons Calvarie.
 videlicet illud foramen. ubi posita fuit crux. quidam autem dicunt. quod
 est sepulcrum Domini in medio mundi. ubi Cristus jacuit mortuus. sed
 certum est. quod Jherusalem est in medio mundi et ecclesia sepulchri, in
 qua est mons Calvarie et sepulchrum. ubi jacuit. et lapis. qui dicitur
 medium mundi et omnia ista sunt vilde propinqua.
 Ecclesia sepulcri Domini non habet portas ante faciem ecclesie. quia ab uno
 capite est volta ad modus unius capelle altaris majoris. sed porte sepulchri
 sunt a latere versus plateam sepulchri et sunt valde bene formate. et per illas est
 introitus ad ecclesiam sepulchri. Ab alio latere sepulchri Domini sive ecclesie.
 sunt alie due porte parve. et per illas possumus similiter exire de ecclesia.
 et ibi extra sunt domus projecte. que quidem prelatorum fuerunt
 serviencium sepulchro et nunc non habitantur. Sed peregrini. qui clauduntur
 in sepulchro. possunt ibi exire causa alicujus recreationis. non tamen possunt recedere. cum sint ibi muri altissimi et nullus sit aditus egrediendi.
 Extra ecclesiam sepulchri a latere sinistro intrando ecclesiam. est unum
 pulchrum campanile, ymmo pulcherrimum. quod fuit edificatum per
 sanctam Helenam: a summo usque deorsum est de vivis lapidibus sculptis
 laboratum.
 Juxta campanile a latere sinistro platee sepulchri. est una capella
 Grecorum. et est pulchra et magna. et ibi faciunt officium Greci
 modo greco. et est ibi unus patriarcha Grecorum et multi calogeri. id est
 fratres greci. et multe mulieres grece. valde devote.
 Prope portas sepulchri a latere dextro juxta plateam contiguam cum
 muro ecclesie sepulchri. est una scala lapidea XVj graduum cum hiis.
 que sunt super hostium muratum. et ista scala ascendit ad montem
 Calvarie de foris ab ecclesia ista. quod est ibi ad modum unius pinaculi
 templi extra ecclesiam: sed nullus potest modo ascendere. quod hostium
 est muratum: est enim locus magne devocionis.
 | 
 |