Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 321


Et cum accederent prope quamdam ciuitatem, sederunt in
vno loco et dixerunt viatori: Vade tu qui sollicitus es in tuis
negocijs, et procura nobis hodiernum cibum. Qui ait: Libenter.
Et ingressus ciuitatem (et) inuestigauit diligenter qualem
laborem deberet exercere, quo haberet salarium quod
sufficeret ad diem pro victu quattuor hominum. Cui responsum
est nihil melius esse quam apportare ligna. Et accedens
ad siluam, fecit sibi sarcinam magnam, necessaria[m] pro
se et socijs suis, scribens in portam ciuitatis quoniam vir
probus et sollicitus in arte sua lucratus est vna die denarium
argenteum. Et rediit ad socios qui cibo et potu refecti sunt
illa die.
Altera vero die dixerunt filio nobilis: Vade et tua pulchritudine
procura nobis hodie necessaria. Et cogitans in
corde suo dicens: En ego nescio exercere artem, nec est conueniens
me vacuum ad socios meos redire. Et posuit se ad
quamdam arborem tristis et dolens, et voluit separari a socijs.
Et cum transiret quedam matrona iuxta eum, (et) suam videns
pulchritudinem, capta est in amore eius; que veniens
ad domum suam, misit pro eo. Quo veniente ad eam, fecit
conuiuium et stetit cum ea tota die. In sero autem domina,
dans ei quingentos denarios argenteos. licenciauit eum. Et
rediit ad socios suos, fouens ipsos per totam diem.
Tercia vero die dixerunt filio mercatoris: Vade et tuo intellectu
procura nobis hodie victum. Qui, ingrediens ciuitatem,
venit ad portum maris, vbi conuenticula mercatorum erat
et multarum nauium. Et vidit ibidem negociatores loquentes
cum patrono et dicentes an vellet pro tanta dare pecunia,
quod renuit patronus. Tunc dixerunt inter se mercatores:
Differamus in crastinum, quia nemo est qui ab eo emat. Quod

Torna all'inizio