Petrus Damiani: Epistulae

Pag 320


omnium mox sibi resistencium colla perdomuit, eosque a superbiae vitae
suae rigore prostravit.
Tu quoque, fili mi, ut praedicandi sorciaris officium, imitare vel asini,
de quo dictum est, vel etiam ovis exemplum. Quae nimirum cum vivit,
turpiter boat, mortua vero in instrumentis musicis suaviter cantat. Sic et
qui carnaliter vivunt, balare cum ovibus inaniter possunt, naviter explere
praedicatoris officium nequeunt. Dicit enim propheta: Laudate Dominum
in tympano et choro . Corium quippe non sonat, nisi siccum relinquens
humor abscedat. Si ergo vis, ut tympanum vel corda tua clarum in auditorum
cordibus sonitum reddat, omnis a te vitae carnalis humor evaneat,
mens tua ab omni fluxu luxuriae prurientis arescat. Nam et frigus concretum
pectori vocem intercipere consuevit. Si vis ergo Dei verbum claris
vocibus intonare, cave ne divini amoris in te flamma tepescat, ne tibi
principis in aquilone sedentis algor obrepat. Hoc denique frigus iam tunc
ille conceperat, qui deambulanti Domino ad auram paradysi post meridiem
raucis quodammodo vocibus respondebat: Audivi , inquit, vocem
tuam et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me . Porro quia meridianus
ab illo iam fervor abierat, aura quoque frigoris est alumpna. Huc
accedebat, quia et illum iam innocencia sublata nudaverat.
Haec omnia quid aliud innuunt, quam quia illius viscera extincti amoris
algor obstrinxerat, atque ideo vox illius in auribus Domini raucum
sonabat? Hoc frigore iam et Heli sacerdos constrictus obtorpuerat, qui
filiis suis aiebat: Non est haec bona, filii mei, fama quam ego audio, ut
transgredi faciatis populum Domini . Nam quia praedicatoris huius guttur
ab amore Domini algor occluserat, iccirco vox eius quodammodo rauciens
in filiorum suorum cordibus efficaciter non sonabat. Si vis ergo vocem
habere vel in praedicacionibus intonantem, vel in oracionibus efficacem,
satage semper, ut te divinus fervor accendat, ne vocem tuam torpor frigoris
intercipiat. Frigidae quippe mentis oracio vel praedicacio non admittitur,
et tanquam vox rauciens non auditur. Ab hoc plane frigore Abraham
alienus extiterat, de quo scriptura pronunciat, quoniam apparuit ei Dominus

Torna all'inizio