nobilitatis insignibus ceteris anteirent. Feneratores quoque, si  
essent ditissimi ac in magistratu imperiisque constituti, quantumvis  
improbi nefariique, nobiles evaderent; quo nihil indignius dici  
potest quam flagitiis vel rapinis aut aliquo turpi questu aditum   
sibi quempiam patefacere ad nobilitatem». 
9    Tum Laurentius: «Et statuarios» inquit «ac pictores, quos ars  
sua celebres atque insignes reddidit, opulentos insuper ex re undecumque 
contracta, maximis quoque facinoribus notos, si verbum  
inspexeris recte nobiles dicemus. Itaque et philosophum studiis litterarum 
prestantem et famosum latronem nobilem dici licet, alterum 
ob insigne flagitium, alterum ob doctrinam et scientam singularem.  
Q. Cicero scribens ad fratrem de petitione consulatus,  
cum de Antonio et Catilina competitoribus loqueretur: 'Nequaquam  
sunt - inquit - tam genere insignes quam vitiis nobiles'. 
10    Nobilem enim antiqui appellabant eum qui ob aliquam precipuam  
rem notus vulgatusque et aliquo facto arteque insignis erat  
et sermone hominum celebris. Cicero noster: `Erat - inquit- illis  
in conspectu prestanti sapientia et nobilitate Pithagoras'. Alio in  
loco de eodem: ‘Philosophus nobilis, a quo non solum Grecia et  
Italia, sed omnis barbaries commota est’. Pro Archia item de philosophis: 
‘in quo predicationem nobilitatemque despiciunt, predicari  
de se ac nominari volunt’, Livius quoque: ‘hec pugna -  
inquit - Alliensi cladi nobilitate prope par’. Et alibi: ‘cum antea
  |  
  |