Magistro Stephano Dominicus de Rocca.
Resultat in proprie sensibilitatis intuitu fervor amoris veteris, quem in
patre radicasse vos extimo et in filio successive per tempora pullulasse
cognovi. Quod, factus arrogantie particeps, presumo forte plus debito gravare
vos precibus, cum exauditorem sperem invenire benivolum, a quo
alias diversas petitiones meas recolo exauditionis beneficium reportasse.
Propter quod, velut intrepidus, secure vos alloquor et, tamquam spe firma
munitus, me totum in preces fiduciosus exolvo, ut, cum … avunculus
meus, vobis notus, ob preteriti discrimina temporis iam annos sedecim in
exilii pressura peregit, cessante nunc causa turbinis, quod ex natalis soli
dulcedine passa dispendia recompenset, lares cupiat habitare domesticos
ad honorem sancte Romane ecclesie ac fidelitatem heredum quondam
regis K., prout plures compatriote nostri, similis iacture participes, a
reverendo patre domino … legato ad presens hoc obtineant, dum tamen
apud ipsum legatum alicuius obtentu favoris gratiam mereantur, pro ipso,
si placet, ad impetrandum deprecatorias litteras aliquorum dominorum
Romane curie ad eundem dominum legatum, a quo solo ipsius regni facta
qualibet tractanda dependent. Prout vestra sciverit providere discretio,
partes vestras amoris et sollicitudinis apponatis, ut spes ex hoc de solo
vobis obtenta non pereat et rogantem, quinimmo rogantes, vobis obligetis
perpetuo debitores. Pro quo celerius et solicitius obtinendo, … lator presentium
intendens nihilominus ad curiam proficisci, mei amoris intuitu,
|
|