Ad ultimum dicendum, quod tunc proprie dicitur aliquis ius veritatis dictae a se 
Deo reddere, quando in ipsum sicut in primam originem omnis veritatis suum 
dictum reducit; quod non fit in simplici assertione. Et ideo sciendum, quod 
iuramentum quod fit per creaturas, quodammodo est licitum, et quodammodo 
illicitum. Si enim aliquis per creaturam iuret quasi per primam originem veritatis, 
illicitum est iuramentum, et ad idolatriam pertinet. Si autem iuret quis per 
creaturam ut in qua prima veritas relucet, sic licitum est iuramentum. 
ARTICULUS 2 
Utrum iuramentum sit de per se appetendis 
Ad secundum sic proceditur. 
1. VIDETUR quod iuramentum sit de per se appetendis. Sicut enim in littera dicitur, 
«iurare est ius veritatis Deo reddere». Hoc autem est honestissimum, et 
appetendum. Ergo et iuramentum. 
2. Praeterea, in littera dicitur ex verbis Augustini: 
«Quicumque iurat per aliquid, veneratur illud». Sed venerationem Deo 
exhibere est appetendum, et frequentandum. Ergo iuramentum est huiusmodi. 
3. Praeterea, omnis actus in quo Deo conformamur, est per se bonus. Sed iurare 
est huiusmodi: quia in Psal. 109, 4, dicitur: «Iuravit Dominus, et non poenitebit 
eum». Ergo iuramentum est per se bonum. 
SED CONTRA, nullius per se boni cupiditas vel delectatio prohibetur. Sed, sicut 
dicit Augustinus, prohibemur iurare cupiditate vel delectatione 
iurandi. Ergo iurare non est per se bonum. 
Praeterea, cuiuslibet per se boni frequentatio est utilis. Sed frequens iuratio 
prohibetur in Eccli. 23, 9: «Iurationi non assuescat os tuum». Ergo iurare non 
est bonum. 
Quaestiuncula II 
1. Ulterius. VIDETUR quod etiam non sit licitum. Omne enim quod prohibetur, 
est illicitum. Sed iuramentum est prohibitum, Matth. 5, 34: «Ego autem dico, 
non iurare omnino»; et Iac. ult. 12: «Ante omnia fratres mei, nolite iurare». 
Ergo iuramentum est illicitum. 
2. Praeterea, nullius rei voluntas prohibetur, nisi peccati. Sed voluntas iurandi 
prohibetur, cum dicitur, nolite iurare, ut sancti et magistri dicunt. Ergo iurare 
est illicitum. 
3. Praeterea, in sortibus, et iudiciis quae fiunt per ignem et aquam vel per duellum, 
expectatur divinum testimonium; et propter hoc sunt prohibita, quia in his 
videtur esse quaedam Dei tentatio. Sed iuramentum est invocatio divini testimonii, 
ut dictum est. Ergo iuramentum est illicitum.
  |  
  |