Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 103

Liber II


De causis demonstrativis diisque laudandis.
Cap. VIII.
Demonstrativum genus consumitur in laudem et vituperationem. Sed quoniam et potior laudandi pars est et ex laudis contrariis locis vituperatio constat, de ea potissimum dicemus. Laus igitur aut a personis aut a rebus sumitur. Personae in deos et homines distribuuntur. Deum ipsum laudare ob eius magnitudinem vox humana non potest, sed singulos eius actus laudamus, ut potentiam, sapientiam, providentiam, mansuetudinem, ordinem et caetera eius generis, quae ex eius operibus consideramus. Ea praeterea, quae ab homine satis intellegi non possunt, admiratione et veneratione prosequimur, ut creationem mundi, coniunctionem humanae divinaeque naturae, trium personarum in eadem essentia (sic enim loqui necesse) distinctionem et quae sunt eius generis. Quibus de rebus dicere qui volet, eas, quas dixi, partes amplificabit hominesque in earum admirationem contemplationemque adducet. Hoc loco mihi error eorum indicandum est, qui quum divinum aliquid in concione laudaturi sunt, ea de re partim disputant, partim praecipiunt ac docent, quasi in schola apud discipulos, non in templo apud populum verba faciant; quae ratio tum a loco, tum a tempore, tum a personis maxime aliena est. In quod quidem vitium plerique eorum incidunt, qui Romae apud

Torna all'inizio