Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 228


iusticie et veritatis, vt possim vos recte iudicare, et precipio
vobis queratis veritatem, quia qui querit verita[t]em, quamuis
reus sit in iudicio, melius est ei; qui vero querit falsitatem,
quamuis vincat in sua causa, est malum sibi. Debet
homo cognoscere suam culpam, quoniam nihil est in mundo
quod portet secum homo, nisi opera bona que permanebunt
ei pre omnibus alijs rebus in mundo existentibus. Debet autem
vnusquisque vir intelligens reputare mulieres in oculis
suis sicut serpentes, et aurum et argentum debet reputare vt
lapides, et diligere quod bonum est proximis et odire eis malum.
Et cum audissent ab eo hec verba, crediderunt et
adheserunt ei; quos rapuit et deuorauit.
Nunc vero induxi vobis hanc parabolam vt sciatis quoniam
sturni sunt dolosi et fraudulenti, et ipsi sunt de lupis
auium que rapiunt aues, nec debemus eis confidere nec de
eis nobis regem constituere.
Et factum est cum audi[i]ssent omnia genera auium illud,
nihil prosecuti sunt sibi sturnum in regem constituere. Et
respondit auis que erat de sturnis quam voluerunt constituere
in regem, et dixit coruo qui locutus est hec omnia: Perturbasti
me multum hodie: nam non [fuit] offensa mea contra
te, nec scio vtrum processerit a me aliquid culpe contra te
iamdiu, ex quo debuisses mihi inferre hanc verecundiam.
Indica mihi nunc quid tibi fecerim? Aliquid estne quod
promouit te ad exasperandum verba tua contra me? Sed tibi
iuro in veritate, quoniam lignum a ferro incisum potest adhuc
recuperari, gladius quoque incidit carnem et frangit ossa et
sanatur inde homo, sed vulnus lingue non sanatur neque
cessat. Sunt enim que verba sunt sicut gladii, nec cessare
valent, sed intrant et nunquam exeunt. Omnis enim ignis
potest aqua extingui, lis vero expirat silentio, morsus serpentis
sanatur turiaca, contristatio deletur spe, amor dissipatur
segregatione; ignis vero inimicicie nunquam extinguitur. Vos

Torna all'inizio