Presentium latorem paternitati vestre dirigimus, qui 
omnes difficiliores questiones, que ad nos perveniunt, iuxta 
canonum precepta vobis innotescere sanum duximus. Beatus 
apostolus quippe,  vas electionis, doctor gentium , cum de circumcisione 
questio ventilaretur, non per se diffinire presumpsit, sed 
Hierosolimam ad principem apostolorum detulit, hoc profecto 
patenter insinuans nihil difficile debere diffiniri sine apostolice 
sedis auctoritate. Hunc ergo hominem vestre sanctitati directum 
benigne, ut debetis et soletis, audite, causam eius secundum 
datam vobis a Deo sapientiam investigate et, quicquid inde 
diffinietis, litteris nobis insinuate. 
10 
P. venerabili fratri et coepiscopo B. solo nomine Reginus 
antistes perpetuam salutem in Domino. 
Quoniam pravorum hominum crassante impietate ecclesie 
Dei statum labefactari cottidie cernitur et fere nullus adversus 
eos pro domo Israel insurgit partim amore, partim secularium 
potestatum timore, idcirco, reverentissime frater, te, 
quem et sapientia preditum et religione inclitum esse perpendo, 
paucis ammoneo, ut cum ceteris provincialibus episcopis 
in unum quam primum conveniamus et ea, que ad correctionem 
malorum et ad salutem bonorum attinent, sollicite pertractemus.
  |  
  |