Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 8


contra Latinos dimicavit, Aventinum montem civitati adiecit et
Ianiculum, apud Ostiam civitatem supra mare sexto decimo
miliario ab urbe Roma condidit. vicesimo tertio anno imperii
morbo periit.
|| hoc tamen regnante Epidamnus est condita, quae
postea Dyrrachium est nominata.
Deinde regnum Priscus Tarquinius accepit. hic numerum
senatorum duplicavit, circum Romae aedificavit, ludos Romanos
instituit, qui ad nostram memoriam permanent. vicit idem
etiam Sabinos et non parum agrorum sublatum hisdem Romae
urbis territorio iunxit primusque triumphans Romam intrauit.
muros fecit et cloacas, Capitolium inchoavit. XXXVII imperii
anno per Anci filios occisus est regis eius, cui ipse successerat.
||
regnante Tarquinio Arion Methymneus a delphino in Taenarum
dicitur transportatus || ; tunc est etiam Massilia condita. ||
eodemque tempore Hierusalem a Nabuchodonosor rege subversa. ||
Post hunc Servius Tullius suscepit imperium, genitus ex
nobili femina captiva tamen et ancilla.
|| regnavitque annis
triginta quatuor; || quo regnante Balthasar imperabat Chaldaeis,
sub quo Danihel scripturam mysticam in pariete legit
et interpretatus est. || hic quoque Sabinos subegit, montes tres
Quirinalem Viminalem Aesculinum urbi adiunxit, fossas citra
murum duxit. primus omnium censum ordinavit, qui adhuc
per orbem terrarum incognitus erat. sub eo Roma omnibus in
censum delatis habuit capita LXXXIIII milia civium Romanorum
cum his, qui in agris erant. occisus est scelere generi sui
Tarquinii Superbi, filii eius regis, cui ipse successerat, et filiae,
quam Tarquinius habebat uxorem.

L. dehinc Tarquinius Superbus septimus atque ultimus
regum
invasit imperium. || quo tempore ad relaxationem Cyri
regis Persarum reversi sunt Hierosolymam Iudaei quadraginta
duo milia quadringenti. || iste primus excogitavit vincla taureas
fustes, lautumias carceres compedes catenas exilia metalla. ||

Torna all'inizio