Warmundus Eporediensis episcopus: Ordo missae

811


ALIA
Omnipotens sempiterne deus qui me peccatorem sacris altaribus
adstare voluisti et sancti nominis tui laudare potentiam. Concede
quaesumus per huius sacramenti mysterium meorum mihi veniam
peccatorum <ut tuae> maiestati di<gne min>istrare me<rear. Per>.
Tunc erigatur episcopus ac osculetur ewangelium
Pax Christi quam nobis per ewangelium suum tradidit confirmet
et conservet corda et corpora nostra. In vitam aeternam.
Interim quando Gloria in excelsis deo decantatur dicat has orationes
Deus qui non mortem sed <poeni>tentiam <de>side<ras peccatorum
me miserum fragilemque> peccatorem a tua non repellas
pietate neque aspicias ad scelera mea et inmundicias turpesque cogitationes
quibus flebilis a tua disiungor voluntate. sed misericordias
tuas et fidem devotionemque eorum qui per me peccatorem tuam
misericordiam expetunt. et quia me medium inter te et popu<lum
fieri> voluisti. fac <me talem ut> digne <possim tuam exorare>
misericordiam pro me et pro eodem populo tuo. et adiunge voces
nostras vocibus sanctorum angelorum tuorum. ut sicut te laudant
ineffabiliter in eterna beatitudine ita nos quoque eorum interventu
mereamur te laudare inculpabiliter in hac peregrinatione. Per.
Accusatio sacerdotis ante altare antequam incipiat canere
Domine Ihesu Christe redemptor mundi propitius esto mihi
peccatori. omnibus modis in peccatis iacenti quia tu solus dominus
deus noster inmortalis es et sine peccato indulge mihi miserrimo
praesumenti accedere ad sanctum <alta>re tuum invoca<re te> quia
peccavi <ab infanti>a mea <usque nunc cora>m te et coram
omnibus sanctis tuis. Sed per illorum intercessionem tribue mihi
divinam clementiam veniamque delictorum meorum. et doce me facere
voluntatem tuam omnibus diebus vitae meae. Per.
Oratio sacerdotis ante altare
Clementissi<me Christe inpenetrabili> maiestati tuae tremenbundus
assisto. Dum multifaria ac noxia in me accusantia crimina
recognosco. Debita altaribus tuis indignus sacrificia offerre praesumo.
qui ante tuae maiestatis praesentiam iaceo corpore. cor<de> menteque
pollu<tus>. Habes inter haec <tuum anti>dotum <Christe. quo
sanare> bone medice vulnera nosti. Conscriptum queso contra
me arbiter alme dele cyrographum ne ultor in me sui peccati ultra
valeat exigere nummum. Et hoc a tua clementia indigno ore
menteque deposco. ut sereno familiam tuam sacri tui nominis <of>fitia
pra<estolantem> digneris aspi<cere> vultu. <ne per me indignum
eorum salutis pereat praetium. pro quibus dignatus es tuo
sancto sanguine esse redempto. Sed tua nos semper ubique protectione

Torna all'inizio