Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 160

Liber II


Praeterea, si eius studio illum teneri dicemus exordium, narratio statim subsequetur eius rei, in qua fundanda petitio est. Narrabimus autem ita, ut rem honestam, possibilem, facilem, opportunam et quantum possumus, necessariam reddamus. Huic petitionem subiungemus, quae, quo ad fieri poterit, brevis atque attenuata sit, necesse est, ne multa et difficilia petere videamur. Danda itaque opera est, ut in uno potius verbo plura, quam in pluribus unum petamus; tum, quibus id rationibus facere commodissime possit, quibus etiam de causis debeat, aperiemus. Causae autem vel a necessitate vel ab honestate vel ab utilitate vel a laude et gloria, tum a nostra, tum a lectoris persona, tum etiam a rebus ipsis ducendae sunt. Quae quoniam sunt a nobis superius pluribus verbis explicatae, non sunt hic latius repetendae. Pollicebimur ei postremo aliquid loco praemii: cuius offerendi ratio satis a nobis in commendatione est posita. Quoniam vero petita per epistolam aut negamus aut concedimus, de utroque genere mihi paucis est dicendum. Concedendi ratio duplex est. Aut enim facilia aut difficilia concedimus. Si difficilia concedemus, primum amici petitionem exponemus; deinde rei difficultatem vel ab ipsius rei natura vel a nostra facultate demonstrabimus: deinde rei difficultatem vel ab ipsius rei natura vel a nostra facultate demonstrabimus; deinde difficultates omnes superatas a nobis eius causa, ostendemus. Dicemus nos id vel amicitiae nostrae vel eius virtuti vel nobilitati

Torna all'inizio