: Gesta Berengarii

Pag 120


Qui, licet effusos toto egerit orbe triumphos,
Cluserat imperii necdum diademate uultum
Romana steterat rutilus nec uestibus aula
Induperatorum solito de more parentum
Cur, nisi quod uicisse dolos uirtute decebat,
Ad summum transire gradum nisi saepe uocatum?
Summus erat pastor tunc temporis urbe Iohannes,
Officio affatim clarus sophiaque repletus,
Atque diu talem merito seruatus ad usum.
Quatinus huic prohibebat opes uicina Charibdis,
Purpura quas dederat maiorum sponte beato,
Limina qui reserat castis rutilantia, Petro,
Dona duci mittit sacris aduecta ministris,
Quo memor extremi tribuat sua iura diei
Romanis, fouet Ausonias quo numine terras,
Imperii sumpturus eo pro munere sertum
Solus et hocciduo caesar uocitandus in orbe.
Talibus euictus precibus iubet agmina regni,
Quis - cum bella tulit, quis - cum sacra munera pacis,
Affore, quae tanti gressum comitentur honoris.
Iamque iter emensus postquam confinia Romae
Affigit, ire iubet celeres ad templa sodales,
Vicinum qui se referant. Sonat ecce Subura
Vocibus elatis populi: "Properate fauentes!
Rex uenit Ausoniis dudum expectatus ab oris,
Qui minuet solita nostros pietate labores!"



85




90




95




100




105


Torna all'inizio