Wido episcopus Ferrariensis: De scismate Hildebrandi

Pag 543


VIIII. Restat nunc, ut de his, quae in Gallia per legatos effecit, aliqua disseramus.
Habent enim dubitationem. Cum enim plurimi Teutonicorum sacramenti religione
solliciti nollent ab Heinrici regis consortio separari, missis in Gallias nunciis,
saepe dictus Yldebrandus a sacramentis illos absolvit, ea videlicet intentione, ne occasione
debiti periculum anathematis incurrissent. Nos igitur causam diligentius intuentes,
non simpliciter ut plurimi sentiamus, sed utrum iure id fecerit, videamus. Non
absolvit ergo illos a debito, qui nichil iam regi debebant, sed a timore periurii liberavit.
Magis enim ius suum perderent, si illius perversitatibus consentirent, si contra
divinas leges excommunicato communicarent; sed expedivit eos a suspicione periurii,
quia videbantur sibi violatores fidei, si dominum suum quamlibet perditum, quamlibet
excommunicatum, ut prius fecerant, non iuvarent. Si quid tamen contra praefatum
regem inprudenter egissent, eadem apostolica auctoritate per nuntios apostolicos est
solutum. Et revera solutum, quia quodcumque Romanus pontifex in terris ligaverit,
in caelo ligabitur, et quaecumque solverit in terris, in caelo solventur. Hoc Iesus
Petro praestitit, hoc omnibus successoribus eius in aeternum concessit. Inquit pater
Augustinus in libro de agone christiano: Sacrilegium est credere Dominum nostrum,
cum ipse sit veritas, in aliquo fuisse mentitum
. Item in eodem: Non audiamus eos,
qui negant aecclesiam Dei omnia peccata posse dimittere. Itaque miseri, dum in Petro
petram non intelligunt et nolunt credere datas aecclesiae claves regni caelorom, ipsi
eas de manibus amiserunt
. Hac igitur consideratione perspecta, dicimus in hac parte
quod scimus, quia, etsi quid in dominum suum inprudenter egerant, per legatos remisit
et periurii metum, quod forsitan metuebant, amovit. Multa praeterea de his dici
possunt, sed brevitati studentes ad reliqua festinamus, arbitrantes de solutione Teutonicorum
ista sufficere.
X. Adiuvet dominus Iesus, ut caeteris obiectionibus competenter respondere
possimus. Solent enim disputantes de talibus ita proponere: ?Quid necesse fuit, ut in
symoniacos presbiteros vel cuiuslibet criminis reos laicorum manus iniceret? Cur fecit
eos capi? Cur spoliari facultatibus? Cur caedi? Cur alia multa in eos exercuit,
quae non solum a christianis, verum etiam a gentilibus et prophanis ac barbaris videantur
extranea? Satis erat, si more decessorum suorum et secundum normam apostolicae
institutionis sacrique euangelii peccantes argueret, si secretius conveniret, causam
ad medium duceret, si nec sic correctos sicut ethnicos et publicanos haberet. Sed pro
dolor! ad tantam ignominiam sacerdotalis honor prolapsus est, ut nobis praesentibus et
videntibus Cremonae quidam presbiter in adulterio deprehensus ab ipsa eadem muliere,
cum qua fuit inventus, ad instar equorum per urbis circuitum fuerit, ut ita dixerim,
equitatus, utrisque humeris meretricem ferre compulsus, prosequentibus ut urbem migrare
putares per omnes portas, adultera scopis presbiterum feriente, caeteris acclamantibus.

1



5




10




15




20




25




30




35

Torna all'inizio