: Vita sancti Symeonis monachi

Pag 787

Epistolae de sancto Symeone


Epistola Arsen patriarchae Ierosolimitani pro commendatione sancti
nostri Symeonis monachi et heremitae.
In nomine domini nostri Iesu Christi Nazareni atque sanctissimi eius
sepulchri a me indigno famulo custoditi. Ego Arsen non meis meritis patriarcha
Ierosolimita firmo signo sancti sepulchri omni ecclesiae catholicae
salutem et pacem. Precor omnes ad quorum partes Symeon iste monachus,
sanctissimus christianus atque heremita, iverit ut ei bene faciat, quia bonus
atque electus est; ad sepulchrum enim Domini ivit, inde venit ad ecclesiam
beati Petri apostoli; posthinc ad limina beati Iacobi Galliciani perrexit,
atque sic in modum apostolorum, Deo et domino nostro Christo serviendo,
circuiret totum orbem, et non habuit comparem, nisi Iesum Christum.
Ut magis stupeas, panem non manducat nec carnem nec adipem
neque caseum nec ova. Quicumque ergo imperator sive rex vel regina sive
episcopus seu abbas sive marchio seu comes vel quicumque christianus
amore Christi sibi benefecerit vel eum defenderit et viam ostenderit, quia
non scit linguam, sit benedictus a Patre et Filio Sanctoque Spiritu; conservet
eum Dominus in omni opere bono; benedicat et sanctificet eum Pater;
in die iudicii ad dexteram Christi collocetur cum electis, quatinus possit
audire: « Venite benedicti Patris mei » et cetera. Confirmet Spiritus Sanctus
ut verbum Dei, corde perceptum, firmiter atque incommutabiliter
teneat, ut ab iniquissimo diabolo non possit avelli. Qui vero sibi male fecerit
vel eum iniuriaverit, cum dampnatis pereat in aeternum et in saecula
saeculorum. Amen.
Epistola Benedicti papae de canonizatione et constructione ecclesiae
sancti Symeonis nostri.
Benedictus episcopus servus servorum Dei Bonifatio gratia Dei marchioni
inclito salutem cum benedictione apostolica. Requisitis iuditium nostrum,
sicut dignum fuerat, utrum in honore Symeonis nuper sanctificati,
quod opera probant et innumera ac diversa miracula testificant, liceret vobis
ecclesiam construere et eius venerabile corpus honorifice collocare ibidem.
De quo respondemus: si ita corruscat miraculis ut vester homo nobis
asseruit, aedificate ecclesiam, collocate in ea eumdem, iuxta quem altare

Torna all'inizio