Item dominus Girardus de Corigia fuit longus statura, bene membratus,
magis macillentus quam pinguis, fortis miles et doctus
ad bellum. Bis eum vidi potestatem Parmensium, primo quando
intravi Ordinem, postea quando Parma Friderico deposito rebellavit.
Hic fuit intimus et specialis amicus fratris mei, scilicet
fratris Guidonis Ade, qui ex fratrum Minorum Ordine fuit. Item
hic fuit pater domini Guidonis de Corigia et domini Mathei, qui
ambo fratres multas potestarias habuerunt. Quorum unus, scilicet
dominus Guido, bellicosus miles fuit et ad prelium doctus;
et habuit filiam domini Ghiberti de Gente uxorem, Mabiliam
nomine, ex qua filios et filias genuit. Alter vero, scilicet dominus
Matheus, miles sensatus fuit, et caruit liberis, excepto uno illegitime
nato.
Porro, tempore illo quando Ordinem fratrum Minorum intravi,
domnus Tancredus de Pellavicinis, homo curialis et liberalis
et bone fame et sancte et honeste vite, abbas Sancti Iohannis de
Parma, misit exenium fratri Helye generali ministro, unum rusticum
caponibus oneratum in pertica super scapulam ante et retro
de pullis gallinarum, ut cum fratribus haberet ad cenam. Erat
enim dies Iovis; et potestas erat ibi, et ego similiter in habitu
seculari, et vidi hec omnia; et illo sero post cenam fui receptus;
et splendide cenaveram in domo patris mei, et nichilominus
duxerunt me fratres illo sero ad infirmitorium et dederunt michi
iterum optime comedere; processu vero temporis dederunt michi
caules, quibus oportuit me uti omnibus diebus vite mee; et nunquam
in seculo comederam caules, immo in tantum aborrebam
eos, quod nec carnes comedissem, que in eis decocte fuissent.
Et recordatus fui postea illius verbi quod frequenter consuevit
dici:
Milvus ait pullo, dum portaretur ab illo:
«Cur pi pi faris? Non te tenet ungula talis».
Et iterum Iob VI: Que prius tangere nolebat anima mea, nunc
pre angustia cibi mei sunt.
Porro frater Helyas habebat consuetudinem ut parabolice
|
|