Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 19


C. Fabio Licinio, C. Claudio Cannia consulibus anno urbis
conditae quadringentesimo sexagesimo primo legati Alexandrini
a Ptolomaeo missi Romam venere et a Romanis amicitiam, quam
petierant, obtinuerunt.
Q. Gulone, Fabio Pictore consulibus Picentes bellum commovere
et ab insequentibus consulibus P. Sempronio, Ap.
Claudio victi sunt; et de his triumphatum est. conditae a Romanis
civitates Ariminus in Gallia et Beneventum in Samnio.
||
tunc etiam a Romanis Cotrona invaditur. || eo tempore pluribus
locis e fontibus cruor fluxit et de nubibus in specie pluviae
lac descendit. ||
M. Atillio Regulo, L. Iulio Libone consulibus Sallentinis
in Apulia bellum indictum est, captique sunt cum civitate simul
Brundisini, et de his triumphatum est.
Anno quadringentesimo septuagesimo septimo cum iam
clarum urbis Romae nomen esset, arma tamen extra Italiam
mota non fuerant. ut igitur cognosceretur, quae copiae Romanorum
essent, census est habitus; tum inventa sunt civium
capita ducenta nonaginta duo milia trecenta triginta quattuor,
quamquam a condita urbe numquam bella cessassent. et contra
Afros bellum susceptum est primum Ap. Claudio, Q. Fulvio
consulibus. in Sicilia contra eos pugnatum est et Ap. Claudius
de Afris et rege Siciliae Hierone triumphavit.
Insequenti anno Valerio Marco et Otacilio consulibus in
Sicilia a Romanis res magnae gestae sunt. Tauromenitani Catinenses
et praeterea quinquaginta civitates in fidem acceptae.
tertio anno in Sicilia contra Hieronem regem Siculorum
bellum paratum est. cum omni nobilitate Syracusanorum pacem
a Romanis impetravit deditque argenti ducenta talenta. Afri in
Sicilia victi sunt, et de his secundo Romae triumphatum est.
Quinto anno Punici belli quod contra Afros gerebatur,
primum Romani C. Duillo et Cn. Cornelio Asina consulibus
in mari dimicaverunt paratis navibus rostratis, quas
Liburnas vocant. consul Cornelius fraude deceptus est. Duillius
commisso proelio Carthaginiensium ducem vicit, triginta
et unam navem cepit, quattuordecim mersit, septem milia

Torna all'inizio