Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 576


Eodem millesimo, cum dicti domni prepositus de Carpineto et Rolandinus de
Canossa fuissent, datis obsidibus, de forcia comunis Bononie die primo Decembr.
relaxati, facto in comune Bononie conpromiso, lata fuit quedam sententia pacis
inter ipsos intrinsecos et extrinsecos civitatis Regii de parte eclesie; que cum
fuisset iniqua et actractata per dictum Gerardum de Iosano, non fuit observata.
Post aliquos vero dies eiusdem mensis illi de Dallo, qui amici erant intrinsecorum,
cum toto posse ipsorum venerunt ad castrum Filine et quam plures
domos de curia ipsius castri derobaverunt et conbuxerunt; quod audientes extrinseci
predicti constituti ad sua castra, scilicet Gissum, Mozatellas et alia, cum
maxima multitudine equitum et peditum terras illorum de Dallo intraverunt conburendo,
derobando et destruendo et ceperunt domnum Saladum de Dallo et
Paulucium et multos, quorum nomina et numerus ingnoratur.
Anno Domini MCCLXXXVIII. supradictus domnus Gerardus de Iossano,
civis Cremone, factus fuit potestas per VI menses, scilicet a Kall. Ian. usque ad
Kall. Iullii, sicut promissum fuerat per dictos intrinsecos apud rocham Tinibergam,
ut fertur.
Eodem millesimo domnus Henrigetus de Martinengo de Brixia factus fuit
capitaneus populi pro VI mensibus, scilicet a Kall. Febr. usque ad Kall. Aug.
Et cum dictus domnus Gerardus electus fuerit in capitaneum civitatis Florencie,
habuit licenciam, et in locum ipsius subrogatus fuit quidam frater ipsius. Eodem
millesimo de mense Iunii omnes intrinseci civitatis cum tota milicia et duobus
quarteriis et cum C militibus stipendiariis civitatis Mutine iverunt in obsidionem
castri de Monte-Calvulis, stando ibi duobus diebus. Tunc omnes extrinseci constituti
ad alia castra insimul convenerunt ad castrum de Mozatellis et die XV.
Iunii, in festo sancti Viti martiris insultum fecerunt in dictum exercitum omnesque
de exercitu fugaverunt, capiendo de magnis et bonis civitatis, a quibus
multam peccuniam extorserunt, et multos in ipso conflictu interfecerunt et in tali
puncto, quod ipsi intrinseci ab illo die inantea ante ipsos non fuerunt ausi anplius
aparere. Verum cum dicti intrinseci multos in processu temporis in suos rectores
elegissent per Lonbardiam, qui omnes respuerunt venire ad ipsos, elegerunt in
suum potestatem domnum Guilielmum Catellanum, contestabillem XL stipendiariorum
ipsorum. Dicti vero extrinseci habebant in suum potestatem et rectorem
domnum Gilocham de Marianis de Cremona, virum nobilem et potentem.
Die XXIII. Iullii sepe dictus domnus Bernardus de Foliano prepositus
Carpineti et archipresbyter plebis de Baysio in festo sancte Marie Magdalene
cum maxima multitudine equitum et peditum ascendit montem castri Baysii et
illud incastelavit. Quod audientes intrinseci civitatis illuc ire voluerunt et usque
ad montem de Visignolo perexerunt, dictis, qui dictum castrum rehedificabant,
usque ad Caniculam-veterem obviam venientibus; propter quod dicti intrinseci ad
civitatem sunt reversi.
Die primo Aug. subsequenti illi domini de Sesso cum auxilio et conscilio
domnorum Alberti de la Schala de Verona et Pinamontis de Bonaconsis de
Mantua intraverunt locum Sancti Stephani et ibi castrum rehedificaverunt ducentes
de Mantua et Verona butifredos et machinas et palanchatum, et episcopatum
Reginorum ex parte inferiori conburebant et derobabant, prout ex parte superiori
factum fuerat. Videntes intrinseci civitatis sic se undique debellari, per comunia

Torna all'inizio