michi tua collatione sublata, expergefactus
contristor. Expectabo, et utrum somniauerim
uidebo in tempore, et utrum me ament sidera;
quidque december meus natalis operetur mensis;
quid fortuna; quid fatum; cum omnia
hec unica tui amoris possit superare scintillula.
Nunc repetitum tibi uerbum quid hominis
sies, uidero; ex quo uerbulo tanta tibi
doctrina exorta est, et quod iocose forsan ego
dixerim, tu ad tante sucositatis habundantiam
adduxeris. Ita nuper ex gemina consonante a
me dimissa, tante dottrine librum fecisti.
Dic queso quibus malleis quibusue incudibus
atteris uerba omnia, immo etiam caratheres
literarum, ut illorum fragrantia totus fere orbis
redoleat, et totus potest merito redolere.
Preterea de arreptione sororum, de Cesaris
ymmo barbari huius nouitate fantasmatis
et nequitie, quid dicere uelim, in diem illum
quem expecto reseruare censui, atque iam tibi
dixissem, si stilum impetui adequare ualuissem.
Quid enim ipse egerit, et tu et orbis uniuersus
|
|