Petrus Damiani: Epistulae

Pag 407


quod Stedelandus imperator Galliciae retulit, quod tunc ad unius noticiam,
alio postmodum referente, pervenit. Tres, inquit, meretrices erant,
obscenis lupanarium feditatibus deditae et, ut ita loquar, omni transeunti
turpi lenocinio prostitutae. Sed cum regio illa communi Sarracenorum et
Christianorum esset inhabitacione permixta, illae se Christianis quidem
turpiter exponebant, Sarracenorum vero consorcia funditus abdicabant.
Cumque se dolerent illi in hoc foedo negocio despici, suaeque genti conquererent
iniuriam irrogari, tandem eas ad tribunal praesidis pertrahunt,
et ut suis quoque, sicut Christianis, in luxuriae permixtione consenciant,
vehementer insistunt. Sed dum scelus hoc apud eas, modo terrores, modo
blandicias intentantes, aliquatenus optinere non possent, prolata sentencia
praesidis adiudicatae sunt morti. Quid plura? Protinus spiculatores accedunt,
nudis cervicibus vibratos pugiones incuciunt, sed ne supremam quidem
cutem incidere cassatis ictibus possunt.
Interea dum et istae mori alacriter volunt, et illi occidere nequeunt,
carcerali custodiae mancipantur. Nocte vero uni earum, quae quasi superior
erat caeteris, salvator apparuit, eique dixit: Nolite timere, hodie certamini
vestro finem imponam, vosque cum corona martyrii in gloriae meae
amenitate suscipiam. Sequenti vero die ad tribunalia iudicis deducuntur,
inquisicione facta eadem nichilominus sentencia perseverat. Idem est qui
fuerat animus, et Agarenorum, sicut prius, per omnia detestantur amplexus.
Protinus ergo carnifices, quoniam in cervicibus earum nil se posse
probaverant, earum guttur gladio desecant, et sic de meretricibus
martires.
Sed quoniam longius quam incipiendo decreveram iam stilus iste producitur,
cohibendus est calamus, et epistolaris compendii ponendus est
modus. Tandem divinae pietatis imploro clemenciam, ut inter caetera virtutum
et tocius sanctae religionis insignia, inviolabile tibi servandae pudiciciae
robur infundat, et vasculum tui corporis in sanctificacione et honore
custodiat. Quatinus is qui dicit in Canticis: Ego flos campi, ego lilium
convallium , sicut pro te dignatus est fieri filius virginis, sic eciam vernare te
faciat floribus castitatis.

Torna all'inizio