: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 43


filiis et duabus filiabus hostium [in manus] tradiderunt ut eius facinora exigebant, morte crudelissima
peremerunt.
Iste quippe tirannus crudelitate ac malicia ista fuit Ecelino per omnia coequalis, ut determinate
nequeat diffiniri, cui de duobus potissimum crudelitatis et impietatis palma valeat
assignari. Et sane Albricus preire fratrem in flagitiis videbatur, quia eius insaciabilem libidinem
matronarum et virginum multitudo nunquam potuit satiare. Quandocunque enim videbat
matronas nobiles et virgines speciosas, in earum concupiscentiam exardescens erat, et
quam citius poterat, eas ad suam duci libidinem faciebat. Tantus vero metus tiranni nequissimi
milites plebemque oppresserat tarvisinam, ut nec etiam quod timebant, auderent ostendere
manifeste; sed cum gemitu et suspiriis ferebant gravissimam servitutem et timore mortis
prohibebantur pro libertate aliquid cogitare. Cor quippe Albrici durum nec minis nec precibus
movebatur, inverecunde erat ad turpia, inhumanum ad humana, in exigenda vindicta
crudelitatem habens tigridis et leonis. Nulla super afflictos misericordia movebatur, nec mulierum
lamentis nec fletibus parvulorum poterat emolliri. Et ut immanissima crudelitas breviter
declaretur, unum de sceleribus tiranni nefandissimi in medium deducatur, per quod
valeat summa nequitia recognosci. Dum quadam die suspendi quosdam milites precepisset
antequam eorum guttura laqueis stringerentur, uxores eorum adesse precepit ad tam horribilem
spectaculum intuendum; quarum capillos, cernentibus viris, fecit precidi, vestesque iussit
a mammillis inferius amputari, et in continenti mandavit maritos earum in patibulum elevari.
Quo facto, subito expulit miseras de Tarvisio sic turpiter denutas, Venetiasque, nullo precedente
ductore, coegit quam citius properare.
Oh infelix humana conditio et nescia futurorum! Quid in crastinum gloriaris, nesciens
quid superventura pariat dies tibi et ad quem finem rota fatorum volubilis te volvet? Ecce
in spatio undecim mensium duorum fratrum sidera tangentium, quibus, ceteris circumspectis,
in magna parte orbis de facili non possent similes inveniri, vita simul et potentia terminata.
Ubi est Ecelini superbia effrenata? Ubi acies militum ordinata? Ubi armatorum ei astantium
multitudo? Ubi obscena voluptas dilicatissimi Albrici, que dum esset ab ipso expleta, non satietatem
sed famem parere videbatur? Merito, inquam, illud corpus lubricum, igne luxurie
inflammatum, postquam gladiis est in frustra concisum, a populo tarvisino in platea civitatis
est perductum, et flammis consumptum, et omnino caruit sepultura, anima vero eius a demonibus
deportata, sepulta est in inferno. Quid predictis tirannis profuit superbia et divitiarum
iactantia, et quid.contulit eis bonis? Transierunt vero omnia ista tamquam umbra.
Tota namque ipsorum progenies ab auctoribus radicitus est deleta; etiam lactanti parvulo,
puellis, virginibus ira hostium non pepercit; et possessiones eorum amplissime sunt ad extraneos
devolute. Periit itaque cum sonitu memoria tirannorum; et Dominus, vindicans sanguinem

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio