39.  Cur in fine litterarum domini papae tempus et locus 
dationis notatur.  
In fine quoque litterarum mentio fit loci et temporis, 
quo datae sunt, propter hoc, quoniam litterae domini papae 
similitudinem, quin potius ueritatem, sacrarum legum continent; 
sed iure fori leges, quae tempus et locum non determinant, 
in nullo prorsus ualere iudicantur. Enimuero litterae 
domini papae licet uim legum teneant, tamen tempus et locum 
demonstrant, ut uerborum pronuntiatione legum diuinarum 
pondus innuant, et etiam iure fori per demonstrationem 
loci et temporis firmitatem ualoris optineant.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
 
  |