: Sacrum commercium sancti Francisci cum domina Paupertate

Pag 1724


interioris hominis dissolutio quod, se cohibere non valentes, apertis
indiciis erumpebant foris".
"Ceperunt denique viris secularibus adulari et cum eis iungere
matrimonium ut exhaurirent bursas eorum, ut amplificarent edificia
et multiplicarent ea que penitus recusaverant. Vendebant verba
divitibus et matronis salutationes et curias regum ac principum
omni studio frequentabant, ut iungerent domum ad domum et agrum
agro copularent. Et nunc magnificati sunt et ditati, confortati sunt
in terra, quia de malo ad malum egressi sunt et Dominum non cognoverunt.
Ceciderunt dum allevarentur, prolapsi sunt in terra
ante nativitatem, et tamen dicunt mihi: "Sumus amici tui"".
Capitulum 24 -Pauperes divites effecti persequuntur Paupertatem.
"Dolens dolebam ego de quibusdam magis, qui cum in seculo
satis fuissent miseri et contemptibiles, postquam ad me venerunt, divites
facti sunt. Impinguati et incrassati fortius ceteris recalcitrant
deridentes me. Ipsi certe vita ipsa putabantur indigni,
egestate et fame steriles, qui mandebant herbas et arborum cortices,
squalentes calamitate et miseria. Nunc non sunt contenti communi
vita, sed segregant semetipsos, sine timore se ipsos pascentes,
quorum conversatio, superflua queritando, satis ceteris est molesta,
affectantes honorem inter Christi discipulos, qui in seculo etiam inter
notos valde contemptibiles erant. Qui, cum hordeaceo pane et
aqua sepe carerent et esse sub sentibus delicias computabant, filii
stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes, ad ,meas
miserias devoluti sunt, abominantur me etm fugiunt longe a me, et
faciem meam conspuere non verentur. Contumelias et terrores
passa sum ab eis, et qui erant pacifici mei et custodientes latus

1



5




10




15




20




25

Torna all'inizio