5. Praeterea, nulla virtus naturalis debilitatur multiplicata materia sibi convenienti:
sed solum per admixtionem alicuius extranei. Sed virtus conversiva in
homine debilitatur in fine vitae, alias homo in infinitum posset augeri et vivere.
Ergo hoc contingit per admixtionem extranei. Sed nihil admiscetur ad materiam
illam in qua virtus conversiva prius fundabatur nisi quod est ex alimento
generatum. Ergo hoc quod est ex nutrimento generatum est extraneum ei in quo
veritas naturae fundatur, et sic idem quod prius.
6. Praeterea, natura facit unumquodque faciliori modo quo fieri potest. Deus
autem multo ordinatius quam natura operatur. Cum igitur facilior modus augmentandi
aliquid sit per multiplicationem materiae quam per conversionem
alterius in id quod augetur, videtur quod iste modus divinae providentiae competat,
ut scilicet corpus humanum augeatur nullo exteriori in illud transeunte,
sed sola eius materia multiplicata; et sic idem quod prius.
7. Praeterea, ea quae sunt unius speciei, per eamdem rationem suum complementum
consequuntur. Sed quidam parvuli defuncti in resurrectione perducentur
in completam quantitatem, non per multiplicationem nutrimenti sed per
multiplicationem materiae. Ergo etiam hoc modo alii homines in quantitatem
completam perducentur; et sic idem quod prius.
SED CONTRA est, quia, secundum Philosophum 50 De generat., nihil
nutrit carnem nisi quod est potentia caro. Sed omne quod est in potentia ad aliquid,
mutatur in id per actionem eius quod est in actu. Ergo nutrimentum in
illam carnem quae ad veritatem naturae pertinet transmutatur.
Praeterea, nutrimentum in principio est dissimile, sed in fine est simile: cum
nihil nisi suo simili nutriatur et foveatur. Sed illa sunt similia quae eamdem formam
communicant. Cum igitur veritas naturae a forma sit, videtur quod illud
quod nutrit, in fine ad veritatem naturae ipsius nutriti perducatur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt multae opiniones. Quidam posuerunt,
ut in littera Magister sentire videtur, quod illud quod ex parentibus decisum
est, est illud solum in quo veritas hominis nati consistit. Hoc autem in
maiorem quantitatem excrescit omnino salvatum; ita quod nihil sibi additur, ut
maiorem quantitatem recipiat; sed tota quantitas hominis completi per multiplicationem
illius materiae efficitur: et hoc tantum esse dicunt quod in resurrectione
resurget; reliquum autem quasi superfluum deponetur. Ponunt etiam, alimenti
sumptionem necessariam esse, non quidem ad augmentum ut nutritiva
augmentativae deserviat, neque iterum ad restaurationem deperditi, sed solum
in fomentum caloris naturalis, sicut quando liquefit aurum, admiscetur sibi
plumbum, ne aurum consumatur, sed solum plumbum. Haec autem positio irrationalis
videtur ex duobus; scilicet ex parte eius quod augetur, et ex parte alimenti
|
|