felices, quos ne homines quidem quandoque audeat
appellare, ignavos, imperitos, indoctos, impotentes,
avaros, superbos, iracundos, crudeles, libidinosos,
adulatorum et stultitie servos, qui ambitione nescio
qua effrenata, tanquam ad pestem mortalium nati, bellis 5
semper indulgent, pacis atque otii hostes? Non licuit
Italie nostris temporibus ab armis quiescere propter
nonnullorum principum aliena rapiendi cupiditatem.
Mitto alia vitia, in quibus quantumlibet per me versentur,
dummodo infra eorum domos contineantur; 10
quos tu qua ratione felices nuncuperis ignoro».
21 «Parcas oro maledictis» Carolus inquit «Non
enim iurgio hec, sed ratione disserenda sunt. Istis
quippe vitiis nullam felicitatis partem ascribi posse
concedo, sed non ea in omnibus esse videntur. Male 15
enim nobiscum ageretur, si tam dura conditio omnium
principum esset. Rari sunt in quibus non aliqua virtus
eluceat. Quare mihi recte consideranti felices principes
esse videntur, quibus adsunt omnia que sunt hominibus
maxime exoptanda queque solent efficere beatam 20
vitam. Nam possident opes, divitias, dignitates, imperia,
est summa in eis rerum licentia, summa beneficiorum
facultas, summa liberalitatis occasio. Adsunt - si
quid ad rem pertinet, sed approbat Epicurus - diverse
corporis atque animi voluptates, aurea atque argentea 25
mensa, varii magnificique apparatus, ludorum et cantus
plura genera ad aurium animique iocunditatem exquisita.
22 Coluntur atque adorantur ab reliquis, que maxima
habetur voluptas. Iusti preterea, sapientes, temperati,
boni esse possunt, sicuti multi quoque habiti 30
sunt, et virtute prediti, quibus ex rebus patefit ampla
ad felicitatem via. At tu principes omnis, bonos malosque,
|
|