Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 168


54


Lanfrancus archiepiscopus carissimo amico suo abbati W. salutem.

Rogo te quantum rogare possum et debeo, quatinus huic fratri
Rainaldo concedas licentiam conuersandi apud Gloecestram cum
abbate Serlone per spatium unius anni. Expedit enim animae
suae ut hoc fiat. Huius nanque indicium hinc permaxime capio
quod regularem locum petit – quamuis et monasterio tuo in quo
nutritus est in nullo detrahat; sed cur hoc facere uelit rationabilem
causam enarrat. Iterum rogo ne moleste feras quod ad me uenit,
quod me amicum tuum pro necessitate sua expetiit.

55


Lanfrancus archiepiscopus abbati R. salutem.

Quod fratrem de quo michi scripsit fraternitas tua in monasterium
recipiendum cum meis litteris tibi direxi, teste conscientia mea
diuino id zelo et amore nostri ordinis feci. Neque enim gratia
uitandi scandali aliquid uolo uel rogare uel precipere quod aliquo
modo in maius uel deterius scandalum ualeat prouenire. Loquere
igitur cum episcopo si forte adest et cum domno Godefrido

Torna all'inizio