subvenire, quod per Dei gratiam atque vestram ad fructum
scientie veniam peroptatum.
LXII.
Responsiva ad predictam.
Licet sis boni studii et in te revigeat etatis maturitas et
memoria retinendi, ut que didiceris in sede sapientie collocentur,
tamen in grammatica que sublimis est, difficilis et profunda,
te posse non credimus sufficienter anni spatio profecisse.
Quare tibi mandamus, ut in hoc anno debeas adhuc dicte
scientie inherere, que liberalium artium dicitur fundamentum;
sciens quod in futuro tue dilectioni conabimur taliter, dante
Domino, providere quod audire poteris honorifice ius civile.
LXIII.
De scholare ad amicum ut intercedat pro eo
apud avunculum.
Specialissimo tanquam domino et amico P., G. scolaris
Mutine salutem et plenitudinem gaudiorum. Nescio qua de
causa mihi avunculus meus beneficium nunc subtraxit, quod
in scholis annuatim indigentie mee cum multa providentia
conferebat; de quo doleo vehementer et cogito, nec scire
possum cur hoc poterit accidisse, quia nec culpabilem in aliquo
me sentio, vel offensum. Unde vestre bonitati supplico incessanter,
quatenus apud avunculum meum, qui vestris consiliis
credere consuevit, sic intercedere dignemini et efficaciter laborare,
quod mihi vestris precibus suam gratiam restituat, et
subventionem porrigat consuetam.
|
|