Petri Cantinelli: Chronicon

84


fecerunt. Quam cito vero illi Bononienses viderunt illos transisse, statim terga vertentes
in fugam conversi sunt, et, illis intrantibus civitatem Imole, multos ceperunt, et vulnerati sunt
plurimi et occisi: in platea vero civitatis Imole multis ex ipsis Bononiensibus congregatis,
dum non possent substinere impetum illorum, reduxerunt se in pallacio comunis Imole, ubi
fuerunt inclusi. Et tandem, dum non possent ibidem se tenere propter ignem, qui positus fuit
ad ipsum pallacium, reddiderunt se predicto domino Maghinardo, et sic omnes capti fuerunt,
et dicitur quod bene fuerunt capti duo millia et ultra de illis, qui erant tunc in ipsa civitate
Imole. Et sic ipsam civitatem ad suum dominium habuerunt, et inforciaverunt, facientes foveas
et stechatam. Et redierunt in ipsam civitatem pars Ghibellinorum de Imola et Alidoxius et
Litus eius frater, cum amicis ipsorum. Similiter etiam et Duçiam acceperunt et inforciaverunt.
Et electus fuit potestas Imole dominus Caça de Castello nobilis et potens vir.
Eoque tenpore comune Cesene, comune Forlivii et comune Faventie et Imole, comune
Bagnacavalli, exteriores de Ravenna, de Arimino et de Bretenorio, cum eorum amicis, fecerunt
societatem cum domino Açone marchione de Ferraria, et cum comune Mutine, Regii,
et Ferarie, et parte Lanbertaciorum de Bononia, et, sicut inter eos extitit ordinatum, suprascripta
die prima mensis aprilis, idem dominus marchio, cum maximo guarnimento, inforciavit
castrum Vignole, castrum Baçani, castrum Savignani et castrum Spilanberti, que sunt
in confinibus inter Bononienses et Mutinenses, in comitatu Mutine positos.
Eo tenpore, occasione predictarum novitatum, que acciderunt in civitate Imole, catanei
de Sassadello comitatus Imole dereliquerunt ipsum castrum propter timorem domini Maghinardi,
et comites de Cunio similiter dereliquerunt castrum Cunii. Et dictum castrum Sassadelli
conbustum fuit et destructum per fideles dicti domini Maghinardi, et dictum castrum
Cunii spanatum fuit per comune Faventie.
Item, eo tenpore, domini comites de Castrocario, volentes redire et morari in domibus
eorum, que erant in roccha et girone de Castrocario, que comites Romaniole eis acceperant,
et in ipsis erant custodes positi per ipsum comitem Romaniole, cum auxilio comunis et amicorum
suorum de Forlivio et Faventia, fecerunt exercitum supra dictam rocham et gironem,
et, cum manganis et preliis, per forciam, acceperunt ipsam rocham et gironem et obsides, qui
erant ibi; et hoc fuit die iovis tercio mensis maii, anni domini M.CC nonagesimo sexto.
Item, eodem anno, die……., dominus Maghinardus Paganus de Sosenana electus fuit capitaneus
populi civitatis Faventie, a dicta die in antea, usque ad kallendas augusti, et a kallendis
augusti in antea, usque ad unum annum.

Torna all'inizio