Landulphus Senior: Historia Mediolanensis

Pag 39


ex illo loco in universas terras, et cessaverunt aedificare civitatem et turrim, prae nimia labiorum confusione. Et
ideo vocatum est nomen eius Babel, id est confusio, quia ibi confusum est labium universae terrae.
Unde propalatum est,
ut quantum illorum intentio fuit prava et perversa apud Deum et angelos eius, in tantum omni genti omnique populo
innotesceret, relinquens in posteris exemplum, tanquam diceret: Vos quibus scientia animi cum virtute corporis et ingenium
operationis magis ab excelso Deo per bonitatem suam, quasi ymber super granum distillatum est, caute et sollicite providete
vobismetipsis, ne quid nobis per superbiam et dementiam merito accidit, vobis in testimonium contingat, ut quod nobis
male dulcoratis non creditis, vobismetipsis multis suspiriis fatigati quandoque credatis.
Etenim cum Adam a Deo in paradiso
formatus, ad imaginem Dei figuratus, sicut novimus, Domino per Moysem dicente: Ecce Adam factus est quasi
unus ex nobis,
et omnibus quae in paradiso Dei erant sibi concessis, praeter lignum scientiae boni et mali, de quo
praeceperat ei Dominus ne comederet, dicens: In quacunque die comederitis, morte moriemini. Qui si caute studioseque
ammonitionem et praeceptum Dei atque benigne admonentis tenuisset, ipse immortalis esset, et nos quasi Dei similes
essemus. Unde vos studiose precor, ut quod Adam per inobedientiam criminose deliquit, et nos per nimiam superbiam
confusi sumus et per omnium terrarum spatia dispersi, mutuo nos et merito, minime ob linguarum varietatem intelligentes,
quod Deus ex summa dilectione humanatus, mortuus, suscitatus, vobis ad resuscitandum quod angeli in coelis
per superbiam amiserunt, benigne concessit, si solerter studioseque in fide permanentes Domino opitulante steteritis,
unde concessa custodiatis, et sanctam fidem custodientes bona opera faciatis, ut ad perfectum finem venientes quandoque
in extremo examine iudicii a dextera Dei positi cum gaudio audire mereatis quod Dominus clementer dixit: Venite,
benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est a constitutione mundi.
Ob quam enim causam sanctus
Ambrosius septuaginta et duos discipulos sacerdotes ordinare voluit, ut quot fuerunt varietates gentium per dispersionem
linguarum, tot essent sacerdotes ad salutem animarum nostrarum. At cum humanum genus quondam per orbem terrarum
diffusum et dispersum, pecudum more oberrans, sese invicem sine iure et sine foedere conlidens et lanians, regeretur
et ut ab hostium incursione muniretur, per septuaginta et duos reges a Deo permissum et praeordinatum est:
Quos cum sanctus Ambrosius per industriam summi Romani imperii orbem terrarum regere vidisset, placuit sibi, ad
illorum salutem et omnium populorum septuaginta et duos sacerdotes Deo confirmante ordinare, quatenus singulum
regem per singulum sacerdotem regalem intime percuteret, et docendo fidem Christi in Deo confirmaret, et confirmando
in cunctis bonis virtutibus corroboraret, ut ad bravium pervenientes, quandoque Deo permittente cum Christo in coelis
regnarent.
3. Quibus bene compositis salubriterque ordinatis, quendam sacerdotem religiosum virum qui primicerius vocaretur
proposuit; qui quasi coepiscopus circa omnes in crimine laborantes potestatem a sancto Ambrosio magistro accepit,
ut quod episcopus implere per se non posset, coepiscopus qui primicerius vocabatur, circa illos implere curiose studeret.
Quin etiam locum in quo omnes convenirent insignivit, quod presbyterium usque modo a cunctis vocitatur; ubi omnes
sacerdotes urbani in sexta feria vel Kal. convenientes, curiose in divinis ministeriis singulos perscrutabantur, itaque
religiose circa divina ministeria, et indesinenter sese exercebant. Quo in loco universis consedentibus, quod Deus
episcopo inspirabat, docebat. Deinde subepiscopus, qui coepiscopus usque modo et primicerius vocatur, secundum
quod Deus administrabat, illos amonebat, dicens: Contra stultitiam ministrate sapientiam, contra lasciviam castitatem,
contra ebetudinem intellectum, contra praecipitationem conscilium, contra timorem fortitudinem, contra ignorantiam scientiam,
contra duritiam pietatem, contra superbiam humilitatem; de qua sapiens quidam dicit: “Qui sine humilitate virtutes congregat,
quasi ventum in pulverem portat;” Et ut est illud: “Humilitas omnia vincit, et ipsa a nemine superatur”
. Praeter
ista instruebat illos habere dilectionem Dei et proximi. Quibus completis, quod unicuique de propria causa expediebat,
salubriter tractabat. Ita tamen omnia fiebant inter illos pacifice, et honeste tractabantur et sine dolo et sine invidia, ut
quod in Actibus apostolorum legitur, in illos implebatur, dicens: Erat illis cor unum et anima una; et quamvis facies
illorum essent diversae, unum cor et anima erat una. Quibus egregie viventibus et religiose degentibus, omnia cooperabantur
in bonum, ut apostolus testatur dicens: Fratres, scimus, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum,
hiis qui secundum propositum vocati sunt sancti;
attendentes illud cyrographi: Beati qui scrutantur testimonia eius, in toto
corde exquirunt eum.
At quam fuerunt erga ministerium et ordinem suum solliciti, nemo nisi qui illo tempore fuerit,
narrare quiverit, pertimentes illud quod dicitur: Maledictus homo,qui opus Dei negligenter fecerit. Unde accidit, ut dum quidam
dux Gothorum extraneae gentis, nomine Ruilus, illos in festivitate sanctorum Nazarii et Celsi, et ad silentium polite ornatos et
cum episcopo gradientes inopinate supervidisset,non illos tantum sacerdotes sed episcopos credidit et affirmavit, dicens: Certe
cum ego fere totum orbem terrarum iussu Valentiniani imperatoris circumdedi et vidi, inquirens usum et mores ipsorum maxime
et religiosorum episcoporum, nunquam tanto stupore et tam ineffabili admiratione obrigui.
Qui videns et admirans haec, parum
subsistit; tandem abiit, secum mirans quae viderat. Quibus odor sic facientibus misericordiae, pietatis et caritatis, castitatis,
humilitatis, fraternitatis, scientiae et omnium virtutum quasi odor suavissimus circa omnes gentes maxime ad vicinas urbes
refloruit; de quo Dominus ad Moysen dixit: Sume tibi aromata, stracten, et onigona, galbanem boni odoris, et thus lucidissimum,
faciesque thimiama compositum ope unguentarii, mixtum diligenter et purum.
Quos magister beatus et doctor
Ambrosius cottidie ammonebat cantando, dicens: Diligamus nos invicem, quia caritas Deus est, et qui diligit fratrem suum
ex Deo natus est et videt Deum, et in hoc caritas Dei perfecta est; et qui facit voluntatem Dei, manet in aeternum.

4. At cum beatus Ambrosius supradictos sacerdotes Deo disponente ordinavit, visum est sibi ceteris cum fratribus,
viginti quatuor sacerdotes, qui quasi cardinales essent, debere constitui. Quos Dominus et Salvator noster per
revelationem Spiritus sancti in Apocalypsi dicente Iohanne confirmat: Vidi, et ecce viginti quatuor seniores, qui procident
ante sedentem in throno, et adorabunt viventem in saecula saeculorum, et mittent coronas suas ante thronum, dicentes:
“Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem, quia tua creasti omnia, et propter voluntatem
tuam erant et creata sunt.” Et: Ceciderunt coram agno, habentes singuli cytharas et fialas aureas plenas odoramentorum, quae

Torna all'inizio