Rangerius Lucensis: Vita metrica Anselmi Lucensis episcopi

5,1

vv. 6615-6956


At Matilda valens successibus exilarata
Proficit inque fidem promptior efficitur.
Et domus Anselmo dispensatore fideli
Intus et exterius utiliora capit,
Augetur, floret, fidei de lumine gaudet
Et crescit gemino multiplicata bono.
Multi praeterea, quorum sententia longe
A ratione fuit, ad rationis iter
Et lumen redeunt; Anselmo praeside vitam
Emendare libet atque heresim fugere;
Et quia pro Christo propria secessit ab urbe,
Christus eum multis praeficit aecclesiis.
Conveniunt ad eum non tantum religiosi,
Sed plures soliti debilitare fidem.
Ille quibusque suum dipensat pontificatum,
Et se conformat atque coaptat eis.
Catholicos firmat et sacramenta ministrat,
Chrisma dat et sacris provehit ordinibus.
Sic ubicumque videt terram pastoris egere,
Exequitur proprii munia pontificis,
Sicut papa vicem terram commisit in omnem,
Qua Symon similes contulit artifices.
At vero lapsis et ab impietate reversis
Collirium dictat atque oculos recreat.
Curat languentes et cordia febre dolentes,
Aufert terribili vascula spiritui;
Et tanto melius mirabiliusque fatigat,
Quam miserabilius mentis in arce cubat.
Res dubias solvit, prebet solacia maestis,
Et certi redeunt, qui dubitanda ferunt.
Et quid eum lateat, cui spiritus omnia dictat,
Quem non letificet tristia nulla ferens?
Qui cum laetitiam vultu pretendat et ore,
Non tamen abscedit a gravitate sua.
Iustiliae vero tantum largitur honorem,
Ut, quamvis egeat, munera non capiat.
Et cum temptetur: «Non est», ait, «hoc faciendum,
Iusticiam debet vendere nemo bonus.
Iuste causanti gratis debemus adesse,
Iniuste vero nec prece nec precio».
In causa fidei tam promptus garrulitatem
Frangere, quaesitis congrua verba dare,
Ut faciat mutos omnes perversa locutos,
Dummodo sustineant et pacienter agant.
Facundus, sapiens et tanto dogmate pollens,
Ut mel in hore sacrum deferat atque favam.
Priscos auctores ita novit et expositores,
Ut, quociens libeat, quod velit, exibeat;
Ut, qui divicias habet et magis optat habere,
Profert ex aditis mixta vetusta novis.
Plures et varios scripsit fecitque libellos,
Et de fonte sacro flumina larga fluunt.
In Iheremiam scripsit dulcissima quaedam
Et de lamentis dulce peregit opus.
Psalterium quoque, sed breviter satis atque decenter
Exposuit, sed opus claudere mors vetuit.
Ex dictis veterum contraxit plurima patrum
Ad confundendos perfidiae socios.
Et dedit eternum fidei munimen, ut illis
Armatus nullos extimeat gladios.
In ieiunandi virtute probacior illis,
Quos aiunt superos obtinuisse cibos,
Pisces, delicias et cetera mollia fugit,
Perraro vinum sumpsit et ad modicum.
In tali mensa, tam divite tamque referta
Plus aliquit Paulo mirer et Antoniio,
Qui procul a magnis domibus nil tale videbant
Et poterant levius asperiora pati.
Iste inter partas quaesitis artibus escas
Multo plus visis esuriebat eis.
Inter mellitos calices et gaudia festa
Sepe etiam nulla dormiit usus aqua.
Quamvis somnus ei rarissimus et prope nullus,
Quem magis omnino vellet abesse sibi,
Nocte vigil prima scribensve legensve laborat,
Quando remittit opus, excubat in praecibus.
Si vero cessit nimium quandoque sopori,
Et latus et venter et gula prima luit.
Sepe reluctantem nisus superare soporem
Incumbit genibus aut iacet in cubitis.
At lectum nescit, nisi cum pudor aut dolor angit,
Et - quid tanta sequar - iam fere victus erat.
Attamen instantes ita victus vicerat omnes,
Iamque potest nemo per mala tanta sequi.
Vicit naturam, vim prelibando futuram,
Et iam vivifici vivit hodore boni,
Ut possis corpus non hoc animale putare,
Sicut habes corpus spirituale fore,
Quem neque miliciae labor aut via longa subegit,
Ut ventri multum parceret aut lateri.
Cenavit sane sollempniter et speciose,
Cum preter panem fructus et herba fuit.
Omnia, quae potuit, quasi sub velamine fecit,
Hinc, etiam lectum non tulit esse palam,
Ut solus legeret et humi sine teste iaceret,
Et sciret nemo, quid pateretur homo.
Conantes contraque fidem pacemque libellos
Ore legens sordes, quas videt, ire sinit;
Sicque legit pomum, mediis in sentibus herens,
Ut spinam caveat, ne manibus noceat.
In sacros apices tam pervigil assiduusque,
Ut plerumque bonos laeserit ygne libros,
Dum nec lux satis est operi, longumque laborem
Et curas vigiles non capiunt oculi.
A medio noctis laudes et debita solvens
Cum summo studio non sinit ante diem,
Si non Matildi fessae quandoque pepercit,
Ut rebus magnis sic repararet eam.
O bene provisum viduae! Cui talia Christus,
Ut non defficeret, praebuit obsequia.
Anselmo custode quid est, quod defuit illi?
Cum dedit Anselmum, quae bona non tribuit?
Anselmus dictat famulis et sacra ministrat
Et servat dominam providus atque casam.
Miliciam curat, foris intus omnia lustrat,
Et tamen internis non vacat a studiis.
Mundanas inter curas coelestia quaerit
Et contemplatur tum quoque, cum premitur.
Nec mentem perdit vel luminis integritatem,
Cum circumseptus dat sua militibus.
Hinc omnes illum formidant et venerantur,
Quem norunt etiam plurima prospicere
Atque Deum semper in claustro cordis habere,
Cuius consiliis omnia proveniant.
Errantes etiam sic accipit alloquiturque,
Ut plures nimio tangat amore sui.
Estimat aetatem cum sexu, condicionem
Et causas hominum cogitat atque modum.
Inde per aecclesias omnes sub iure potentis
Matronae clerum corrigit ad canonem.
Monachicos ritus contendit multiplicare,
Hypocrisin vero destruit et reprobat.
Prorsus in officiis missalibus atque diurnis
Affectus vehemens assiduusque stetit.
Sicut cantatur ex ordine pontificali
Et sicut legitur, fecit et edocuit.
Apocrifas voces papa proibente Leone
Prorsus in aecclesiae non tulit officio;
Privatim vero velut experiendo videre
Aut in colloquiis aut comedendo tulit.
Psalmos distincte nisi protulit et sapienter
Quisquis, erubuit, noluit hoc facere,
Et qui defecit, ut in illum lumina duxit,
Tanquam divino fonte refectus iit;
Ac velut oblitu propriae stacionis et usus
Angelicum lumen comperit et speciem.
Inter missarum sollempnia raro sedebat,
Quas incompunctus nec semel explicuit.
Ad summam sic Gregorium fuit usque secutus,
Ut sese similem prorsus haberet ei.
Illius meritis, doctrinae, religioni
Attribuit, quicquid fecit et docuit..
Id quoque, quod flebat claustralem deseruisse
Miliciam, laetus propter eum doluit.
Et tantum dampni tanto pensabat amore,
Ex tam magnifici consilio medici.
Si placet, addamus et adhuc maiora notemus
Inter sublimes egregiosque viros.
Gregorius, fons iusticiae de fonte salutis,
Doctrinae species de bonitate ducis,
In tenebris lumen, in lumine solis acumen,
Ecclesiae virtus omnibus esse decus;
Anselmus, de fonte sacro quasi rivus habundans,
Quod facit, aut etiam, quod docet, inde bibit.
Hoc ut constaret mitram dedit ille ministro,
Per quam plus posset et melius saperet,
Sicut Heliseo pallam dimisit Helias
Et dedit in duplum spirituale bonum.
De palla patris Iordanem dividit ille,
Iste per acceptam fert bona multa mitram.
Ac primum multis ac duria curat Hubaldum
Ulceribus, longo tempore spleneticum,
Quem sibi pontificem laetissima Mantua fecit,
Non dubitans per eum posse videre Deum.
Qui cum langueret et vix iam stare valeret,
Cruribus obsessis ulceribus variis,
Post medicas vires, post curas atque labores
Et post inpensas pene supervacuas
Ad tactum mitrae curatur et incipit ire,
Mox valet et pleno robore firmus abit.
Sic etiam multos hoc ipso munere curat
Et dat opem vivus, sicut et ille dabat.
Quin etiam plures sanat doctore minister,
Sed tamen haec eadem doctor et ipse facit.
Sicut erat Christus faciens et plurima Petrus,
Et tamen in Petro non nisi Christus erat.
Sic et Gregorius fecit miracula vivus,
Post obitum vero plura minister agit.
Sed de mirandis non pendet gloria laudis,
Cum multi faciant, quos mala multa premunt,
Et multi nequeunt quorum bona premia vivunt,
Anselmus vivit iamque stupenda facit.
Teuto, patri carus, cum iam fere luce careret
Et manibus lapsam post sacra sumpsit aquam,
Lavit et invenit Ihesu cum pulvere sputum,
Et lotis oculis vidit et invaluit.
Guido capellanus vehementi febre calebat,
Presbiter, et patris exul amore sui.
Hausit aquam similem, similisque medela secuta est,
Nec tulit admissam noxius ygnis aquam.
Cum Mediolani premeret valitudo Iohannem,
Postulat absentis vota precesque patris.
Prevenit missum benedictio missa remissum,
Nec fecit longas passio dura moras.
Ipsa patri commissa pio comitissa laborans
Hanc medicinalem saepe probavit opem;
Et cum febriret aut quid pateretur, ab illo
Virtutem sensit tactaque convaluit.
Et quid non posset, cum Christo totus inesset,
Et virtus fidei, Christus, inesset ei?
Ex quo etiam sensit plerumque latentia multa,
Et cordis vitium raro fefellit eum.
Hinc etiam cum detegeret se monachus illi
Et fleret plagam pectoris ipse suam:
«Recte», ait «in missa talis temptatio, frater,
Mentem confundit et per inane rapit».
Hoc illi lumen cum saepe diuque maneret,
Inter missarum sacra magis viguit,
Quae tanto studio semper celebrare solebat,
Ut, si non posset, in lacrimas flueret.
Hic labor, hoc studium sic clarificaverat illum,
Ut terrenus adhuc celica perspiceret.
Virgineo flori sine patris semine matri
Sanctificans aram vidit adesse palam.
Et quia pectus ei castum iam saepe sacrarat,
Contemplanda foris, dum sacrat, illa stetit.
Qua votiva die laudem canit Anna Mariae
Et portat puerum Symeon ille Deum,
In matutinis progressus serior horis
Occurrit Domino Syon ut illa suo.
Rursus cum flueret lacrimis et diceret: «Aurem
Inclina, Domine», visibili specie
Christus adest, aurem tribuit, solatur amantem,
Et desiderio vinctus et alloquio.
Plura quidem fecit et plurima talia vidit,
Sed, quantum poterat, nescius omnis erat.
Haec autem scimus et nulli scire negamus,
Ut iam iam videat hostis et invideat.
Ut venit suprema dies nullique cavenda,
Qua desolatos linqueret ille suos,
Et sibi felicem mutaret morte quietem
Iungendus superis civibus angelicis,
Adsunt pontifices et cleri concio magna
Et de monachico plurima turba grege.
Ille videns illos non cessat multa monere,
Praecipue sacram non violare fidem.
Orat, Gregorii formamque fidemque sequantur,
Nec dubitent vitam pro pietate dare.
Hos inter monitus dulces, lacrimantibus illis,
Emicuit carnis carcere sancta anima.
A Christi thalamo da denis IIIIor annos,
Et centum facies et semel et decies,
Cum vir magnificus et nostro maximus orbe
Anselmus migrat et super astra volat,
Mense sub Aprili quinto decimoque kalendas,
Cum foret a reditu septimus annus ei.
Post obitum vero magni clarique magistri
Pone novem menses bis deca tresque dies.
Intererat lacrimis et, cum benediceret illis,
Orabat tangi languida Berta caput,
Berta potens et nupta viro non inferiori,
Sed propter Christum terrea despiciens;
Passa diu capitis glaciem frigusque nivale,
Ut neque vi nimia solis abesset hyemps.
Ad tactum calor est post frigora longa secutus,
Ut functum melius vivere sciret eum.
Audita patris Anselmi transicione
Mantua tota ruit et lacrimosa gemit.
Exequias illi faciunt non exequiales,
Immo triumphali laude secuntur eum.
Lis oritur de sede viri carnisque locello,
Sed componit eam Bonito, vir sapiens,
Et iam multa ferens Sutriorum pulsus ab urbe,
Proque fide longo squalidus exilio
Sed necdum lingua mutilus necdum sine luce
Et necdum gemina nare vel aure carens:
«Si volumus tantam medio celare lucernam,
Recto iudicio corripiemur», ait,
«Et quid, si voluit pro religionis amore
Inter consimiles membra sacrata tegi?
Nos autem magis officio faciamus honorem
Et fidei, ne iam rideat hostis homo.
Debuerant in sede sua pia membra locari;
Quod fera Luca negat, Mantua praestet ei».
Sic ait, et reliquis eadem sententia visa est,
Et Petrus ipse pias colligit exuvias.
O nimium felix! O glorificanda per evum
Mantua, Lucano nobilitata malo!
Anselmo viduata tuo, saevissima Luca,
Quo compensabis munere tanta mala?
Quae capies unquam tanti solacia luctus,
Cui neque cura fuit vel sepelire patrem?
Infelix plora! Sed quis tibi det lacrimarum
Fontes, ut valeas plangere dampna tua?
Sed neque plangendum sentis, durissima gaudes
Et neque defunctum iam veneraris eum.
At vivit moresque tuos condempnat et odit
Et de sevitia vindicat acta tua
Non potes ad pacem post iurgia tanta reverti,
Si non paccatus ille cruor fuerit.
Iam saltem miranda vides: compesce furorem.
Et noli fissam semper habere fidem.
Si caro tanta potest vel mortua, spiritus ille
Quam mirabilius praevalet ante Deum!
Tempus erit, cum non poteris placare furorem
Et, nisi praecaveas, ibis et ipsa foras.
Ergo videns solam sese comitissa relictam
Plangit et in lacrimas tristia corda trahit:
«Heu me desertam! Quaenam haec sententia, Christe,
Tollere spes et opes et bona tanta simul!
Gregorium tuleras, patrem mihi, gaudia Romae,
Ecclesiae lumen, praesidium patriae.
Anselmo vivente tamen fideique gerente
Curam Gregorius non mihi functus erat
Vivebam melius, cum celum tolleret ille,
Hic terram sacris subderet obesquiis.
Et mihi iam celum supra sedisse videbar,
Quamvis in trepido cernerer ire solo.
At nunc Anselmum deique mihique tulisti,
Et simul amissum sentio Gregorium.
Per quem respiciet? Per quem celestia dicet?
Per quem dictabit commodiora mihi?
Et cui plorabo? Quem pro me stare rogabo?
Quis terget lacrimas? Quis dabit eulogias?
Quis reget hos omnes? Quis confirmabit in hostes?
Denique quis laceram sarciet aecclesiam?
At me debueras miserari, me lacrimosam
Oppressamque malis tollere de medio.
Et tu, qui fessam tam dulciter excipiebas
Et compellebas vivere posse diu,
Nec iam Gregorium vel plangere vel memorari,
Et servare locum praesidio fidei,
Quid mihi fecisti? Cur tam cito deseruisti?
Haeccine sunt tanto frivola digna viro?
Ilarius natam premisit et inde sororem
Coniunctam sacri federe coniugii.
Pastor ovem curat, hic nulla insignia cari
Foederis expositam durior hoste fugit.
Nunc sine me gaudes, ego te sine vivere nolo,
Te sine nulla mihi gaudia laeta peto».
Sic flentem excipiunt et patri debita solvunt
Et se commendant iam per eum Domino.

6615




6620




6625




6630




6635




6640




6645




6650




6655




6660




6665




6670




6675




6680




6685




6690




6695




6700




6705




6710




6715




6720




6725




6730




6735




6740




6745




6750




6755




6760




6765




6770




6775




6780




6785




6790




6795




6800




6805




6810




6815




6820




6825




6830




6835




6840




6845




6850




6855




6860




6865




6870




6875




6880




6885




6890




6895




6900




6905




6910




6915




6920




6925




6930




6935




6940




6945




6950




6955
Torna all'inizio