Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 552


5. Si dicatur, quod non solvitur nisi quantum ad reatum; contra. Reatus consequitur
deformitatem culpae: quia ad hoc poena infligitur, ut culpae deformitas
ordinetur per poenam, quae in se deordinata est. Si ergo originale peccatum
quantum ad deformitatem maculae non tollitur, videtur quod nec etiam quantum
ad reatum solvi possit.
6. Praeterea, quales sunt habitus, tales actus reddunt, ut in 2 Eth. dicitur.
Sed concupiscere, quod procedit ex concupiscentia inordinata, est peccatum
post baptismum sicut et ante. Ergo et ipsa concupiscentia per baptismum rationem
culpae non amittit.
SED CONTRA, Rom. 6, 7: «Qui mortuus est peccato, iustificatus est a delicto».
Sed baptizatus per baptismum commoritur et consepelitur Christo, ut ibidem
Apostolus dicit. Ergo oportet quod per baptismum omne peccatum praeteritae
vitae deleatur, nisi effectus baptismi ex parte baptizati impediatur.
Praeterea, non potest aliquis esse simul filius gratiae et filius irae. Sed per originale
peccatum nascimur filii irae, ut Ephes. 2, 3: «Eramus natura filii irae»;
per baptismum autem regeneramur in filios gratiae. Ergo non potest esse quod
post baptismum originalis culpa remaneat.
Solutio
Respondeo dicendum, quod de remissione culpae originalis oportet nos loqui
proportionaliter ad remissionem culpae actualis. Ex actu enim peccati duplex
effectus in peccante relinquitur, scilicet privatio gratiae ex ratione aversionis a
fine, et dispositio quaedam ad similem actum, quam actus peccati inducit ex
ratione conversionis; et ex hoc ipso quod gratia privatus est propria voluntate,
reatum poenae incurrit; unde, gratia sibi restituta, simul et macula illa tollitur,
quae in defectu gratiae consistebat, et obligatio ad poenam, quae reatus dicitur;
dispositio vero ex actu peccati inducta non ex toto statim tollitur, sed
minuitur, inquantum gratia inclinat ad contrarium illius dispositionis; sed postmodum
per consuetudinem bonorum operum etiam illa dispositio tollitur, et in
contrarium mutatur.
Similiter etiam ex actu naturae, qui est carnis propagatio, relinquitur quaedam
dispositio inclinans ad malum in ipsa natura generati, quae concupiscentia vel
fomes dicitur; et ex hoc ipso quod illa naturae corruptio in se virtutem peccati,
ex quo causata est, continens, personam attingit, ipsam indignam Dei gratia
efficit; unde relinquitur macula et defectus gratiae in anima; et per hoc etiam
ad reatum poenae obligatur, ut scilicet praemio illo careat quod gratiae debebatur.
Per baptismum autem gratia confertur: cuius virtute illa infectio ab
homine tollitur quae ex natura in personam devolvebatur; et secundum hoc
anima purgatur a macula culpae, et per consequens solvitur reatus poenae. Illa

Torna all'inizio