Anselmus Cantuariensis: Proslogion

109


tuae condecens est. Nam parcendo malis ita iustus es secundum te et non
secundum nos, sicut misericors es secundum nos et non secundum te.
Quoniam salvando nos quos iuste perderes, sicut misericors es non quia
tu sentias affectum, sed quia nos sentimus effectum: ita iustus es non
quia nobis reddas debitum, sed quia facis quod decet te summe bonum.
Sic itaque sine repugnantia iuste punis et iuste parcis.
Capitulum XI.
Quomodo " universae viae domini misericordia et veritas ", et tamen
" iustus dominus in omnibus viis suis ".
Sed numquid etiam non est iustum secundum te, domine, ut malos
punias? Justum quippe est te sic esse iustum, ut iustior nequeas cogitari.
Quod nequaquam esses, si tantum bonis bona, et non malis mala redderes.
Iustior enim est qui et bonis et malis, quam qui bonis tantum merita
retribuit. Iustum igitur est secundum te, iuste et benigne deus, et cum
punis et cum parcis. Vere igitur " universae viae domini misericordia et
veritas ", et tamen " iustus dominus in omnibus viis suis ". Et utique sine
repugnantia; quia quos vis punire, non est iustum salvari, et quibus vis
parcere, non est iustum damnari. Nam id solum iustum est quod vis, et
non iustum quod non vis. Sic ergo nascitur de iustitia tua misericordia
tua, quia iustum est te sic esse bonum, ut et parcendo sis bonus. Et hoc
est forsitan, cur summe iustus potest velle bona malis. Sed si utcumque capi
potest, cur malos potes velle salvare: illud certe nulla ratione comprehendi
potest, cur de similibus malis hos magis salves quam illos per summam
bonitatem, et illos magis damnes quam istos per summam iustitiam.

Torna all'inizio