Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 309

appendice


quo ipse Guido de eodem domno Adenulfo quol statuerat perficeret,
Calixtum papam ad hoc monasterium in nativitate
sancti Iohannis venire cum magno militum exercitu fecit; sed
quod putaverat perficere nequivit, quia comes R. eundem filium
suum idest domnum Adenulfum abbatem, in captionem misit,
et ne id expleretur prudentissime egit, videlicet ne in ruinam
domus suę iramque imperatoriam incurreret, eiusque quam olim
fidelitatem fecerat offenderet. cum vero huc papa venisset, et
omnem congregationem cerneret discessisse, mox rediit post sacrę
decantationem missę. quo recedente, hoc monasterium retinuit
amarissimus Guido. qui ornamenta ecclesię vel quęque utensilia
cępit dispergere absque ulla verecundia, et diversis viris in
pignus tribuere: idest crucem maiorem deauratam cum capulo et
pomo eius, pro librabus .XII.; planetam purpurę nigrę et pluvialem
purpurę clavatę quę fuerunt reginę Agnetis, dorsalem leonatum et
tunicam reginę et Textum evangelii et gausape novum altaris
maioris, pro solidis .L.; tabulam maiorem, pro librabus .LV.;
tabulam minorem, pro librabus .XIII.; planetam diarodinam et aliam
albam et tunicam .I. et stellam cristallinam argenti luciferam
deauratam, pro librabus tribus et media; calicem .I. argenti et
stolam maiorem et capsulam argenti et cruciculam auream et
nuschas .III. aureas femineas et planetas .II., pro librabus .VIIII.;
vestem altaris et pluviales .II., album diaspidem et aliud nigrę purpurę,
pro librabus .III. et solidis .XI.; pluviales .II., rubeum et viridem,
pro * * *; planetam .I. et Psalterium .I., pro solidis .XXX.;
planetam diaspidis albi et tunicam de xamitu albo et loricam, pro
solidis .L.; planetam .i. et Orationalem eburneum, pro solidis .L.;
turribulum argenteum turritum et candelabrum argenteum, pro
solidis .XXX.; Textum evangelii maiorem, pro librabus .XX.;
turibulum aureum, pro librabus .XXII. sunt autem hęc ornamenta
ecclesiastica .XXXII. valde prętiosa, ex quibus sola stola maior
cum manipulo nostris temporibus empta fuit librabus .XV. de
quibus pignoribus tulit libras .CLX. et eo amplius, quas, ut compertum
habemus, nec in ecclesiasticos usus, nec in fratrum regimina

Torna all'inizio