Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 5

Liber I


magnae fortunae procellis exagiter, amissa ob temporum perversitatem quiescendi spe, ab hoc uno literarum studio et vitae praesidia et animi relaxationem peto. Dies enim aliis instituendis, noctes mihi, quantum licet, impendo. Ne vero nocturna etiam studia nostra a communi utilitate disiuncta sint, quum solis nobis nati non simus, conor aliqua assidue lucubrare, quo non mei solum animi delectationibus, sed caeterorum etiam tum viventium, tum posterorum utilitati prospiciam. Itaque quum cogitarem si quid esset, in quo ego mea opera et industria nostris hominibus prodesse posse videremque permulta de ratione dicendi, tum a veteribus, tum a nostris conscripta volumina, de Scribendi ratione ab illis nihil traditum esse, digna mihi visa res est et nostris hominibus necessaria, de qua aliquid conscriberetur; praesertim quum hoc tempore, quicquid est eloquentiae, id in scribendo tantum exerceatur, dicendi exercitatio pene tota defecerit. Nam accusandi et defendendi ratio, ad quam omnes eloquentiae vires, omnis dicendi facultas a veteribus comparabatur, mutata fori iudiciorumque consuetudine, sublata penitus atque extincta est. Sententiae in senatu apud caeteras civitates, patria et communi lingua, hic in nostro colloquio et breviter et minus latine dicuntur, ita ut in illis dicendi facultas

Torna all'inizio